1. Alibi: _vetare_. 2. Alius: _possit_.

FREDERICUS: Demus illud, sed quoniam promisit, fidem fallere contra

decus et dignitatem esse judicaret.

SALOMO: Debitum igitur est, non quia Deus debitor sit hominis, homo

creditor quasi suo jure praemia reposcat, sed quia dignitas

promittentis agitur in pollicitatione rerum earum, quas promisit,

etiamsi nullo jure deberet. Quodsi equites illi, qui graviter ac

strenue cucurrerunt, honeste quia sunt educati, non modo gloriam sibi

nullam arrogabunt, sed etiam eleganti oratione regi praemia largienti

gratias agent, victoriam illi acceptam ferent, tum quia servos educarit

et ad cursum non modo instruxerit, verum etiam equos citatissimos et ad

cursum adeundum velocissimos donarit. Quanto magis immortali Deo nos

omnia ferre accepta debemus, quod de nihilo nos creavit, quod corpus et

mentem dedit, bene currendi leges praescripsit ac docuit, currentes in

stadio virtutum adjuvit, labentes sustinuit, lapsos saepius erexit,

erectos ad metam perduxit. Sic enim sapientiae magister oratione

eleganti1; _Noli_, inquit, _coram rege superbire!_ Quod alibi apertius

his verbis: _Noli te justificare ante Deum, ab eo enim nostra salus

dependet._ Cum Jobus, mortalium omnium Dei judicio, integerrimus,

graviter quereretur, quod cum justissime ac sanctissime semper

vixisset, 326 attamen ingenti calamitatum omnium multitudine

premeretur, Elihu collegarum et amicorum errores coarguens, quod illum

suo merito ac peccatorum conscientia plecti dicerent, graviter

disseruit ac docuit, Deum injuriam afferre nemini. Ac tametsi Jobus

summa semper integritate vixisset, Deum tamen quae sua erant quaeque

Jobo fruenda precario dederat, suo jure repetere ac vindicare potuisse,

scilicet opes, liberos, servos, aedes, salubritatem, imo etiam mentem

ac vitam ipsam, idque sine injuria cujusquam. Cum tandem ejus

constantiae ac fortitudinis periculum fecisset, ea quae repetiverat

Jobo abundanter ac cumulate rependit, opes inquam, greges, armenta

duplicavit, uxorem etiam liberorum foecunditate beavit, denique vitam

ejus cum exploratissima corporis ac mentis incolumitate in annos centum

quinquaginta propagavit2. Sed hoc ad summum felicitatis fastigium3,

quod sese illi fruendum ac visendum dedit, in quo quidem non

justificationis aut justitiae, quae homini contingere non potest, sed

beatitatis humanae summa consistit. Postremum illud admonendi sumus,

justitiae decus nullum clarius esse, quam eorum qui toto mentis impetu

Deum amant ejusque edicta exsequuntur, nulla sperata mercede, tametsi

certo sciant, nunquam bonis defuturam.

1. Ecclesiastici (Siracid.) 10, 29. 11, 4. 2. Jobi 42, 10 sqq. 3.

Alius: _praecipuum vero_.

CURTIUS: Praeclara et ista quidem, nisi Salomo a capite aberraret, cum

Christum inficiatur Deum esse, qui non ex debito, sed ex gratia omnibus

praemia largiatur, qui sanguine originis maculas et omnia omnium

flagitia solus abstergat. Nam ex eo, quod Salomo omnes homines

injustos, impuros, immundos etiam ab utero prodire confitetur, labem

originis quodammodo agnoscit.

OCTAVIUS: Si peccatum est in homine, quod a conditoris sui puritate et

sanctitate quam longissime abest, angelos etiam et sidera, quae impura

sunt apud Deum, originis peccato dicemus obligari. Quae si absurda

sunt, et ea quae ex his sequuntur, absurda videri necesse est, eoque

absurdiora, quo minus illa imperfectio perfici potest, nisi creatura

Deus fiat. Ex quo efficitur, Christum si mortuus esset, quod Ismaëlitae

constanter negant, immunditiem illam seu labem originis, ut libet

appellare, curaturum1 non fuisse ac ne potuisse quidem, si maxime

voluisset: non etiam si Deus fuisset, ut Christiani fuisse credunt,

quoniam quod genitum sit, mundum ac purum fieri non potest. Multo minus

id quod de muliere genitum sit, ut Christus, nisi de creatura quasi

fiat creator, quod ne Deus quidem facere potest.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 612 / 680 题