1. Desunt haec sedecim sequentia verba in aliis codicibus.

SALOMO: Concedo illud, ex actionibus, quantaecunque sint dignitatis,

justum fieri neminem, multo minus ex inani credulitate in Jesum

mortuum, sed ex honestis actionibus ab aeterno Deo quemque beari, et

quo quis justius et honestius vixerit, eo beatiorem et immortali Deo

fore gratiorem. Omnes enim creaturae ac daemones quoque beantur plus

minusve pro largientis effusa bonitate, aut suscipientis capacitate,

aut respuentis oblatam lucis affluentiam indignitate. Aliud est enim

beari, aliud justificari, quae, 325 a theologis christianis confusa aut

panim perspecta, graves in hac disputatione tam obscuritates quam

errores pepererunt. Nam si nulli nisi justi bearentur, nemo bearetur

unquam. At omnes creaturae beantur, nulla tamen justificatur, nulla

tamen caret immunditia ac impuritate. Quarum rerum differentia confusa

ut planius intelligatur, fingamus verbi gratia, regem potentissimum

equos celeres servis dono dedisse, alios quidem aliis praestantiores,

pro sua erga quemque benevolentia, ut quemque plus minusve dilexerit,

ea tamen lege, ut omnes in stadio currant, recusantibus vero aut cursum

detrectantibus metu vel inertia, equos ademtum iri, proposita capitis

poena ei qui alterius equum violarit aut socium supplantarit, quo minus

curreret, aut furto dicto domino equum averterit. Currentibus etiam

praemia varietate dissimilia proposuisse, scilicet aerea, argentea,

aurea, vestes pretiosasque gemmas, eoque praestantiorem cuique

mercedem, quo quisque citius metam attigisset; peracto cursu regem

praemia quae promiserat, et iisdem legibus, quas dixerat, bona fide

dedisse; qui cursum detrectaverant, ut inertibus equos ademisse,

caeteros qui non solum currere noluissent, sed etiam aliis impedimento

fuissent, aut equos abegissent, persequi jussisse, comprehensos

supplicio addixisse, num dicemus, merita quemque praemia tulisse?

CURTIUS: Sic opinor.

SALOMO: Cur ita? Cum rex servis nihil deberet, quippe sui essent, quos

pro suo jure sine ullis praemiis ad cursum cogere, vendere, necare1

potuisset2.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 611 / 680 题