1. Alius: _certe_.

CORONAEUS: Ab hac sententia abhorrui semper, ac profecto leges omnes

divinas ac humanas pessum ire oporteret, si nulla rerum praeclare

gestarum praemia1, nulla supplicia peccatorum exstarent. Ac cur2 Deus

Abrahamo diceret: _Per memet ipsum juravi, quia fecisti hoc, benedicam

tibi et propter3 te populis omnibus._4 Non dixit: Singulariter ac

gratis propter me tibi benedicam, sed: ob id quod fecisti. Item:

_Quisquis laudibus me cumulavit, ego illum honoribus cumulabo._5 Item:

_Reddet homini secundum justitiam suam._6 Item: _In observandis

mandatis tuis retributio multa._7 Item: _Noë, Job, Daniel sua justitia

liberarunt animas suas._8 Item: _Peccata tua eleemosyna redime._9 Item:

_Vidit Deus opera eorum, qui conversi sunt, et misertus est eorum._10

Item: _Nonne benefacio ei, qui recte ambulat?_11 Infinitus sim, si

omnia loca recenseam, quibus aperte declaratur, ex ipsis operibus

quemque praemia suppliciave laturum.

1. Alibi: _merita_. 2. Alibi: _ad quid enim_. 3. Gen. 22, 16. 4. Alius:

_in_. 5. Psalm. 8, 6. 6. Hiob 34, 11. 7. Proverb. 13, 13. 8. Daniel 9,

5 sqq. 9. Psalm. 51, 3. 10. Jesaiae 55, 7. 11. Psalm. 84, 12. 28, 10.

FRIDERICUS: Officio nulla merces debetur. Qui juste vivit, si1 tamen

ullus est, sed nullus est, nihil nisi ex officio agit. Igitur qui juste

vivit, nulla mercede dignus est; est enim contraria officio merces. At

qui scelerate quid agit, contra officium facit; qui contra officium

facit, poenam meretur; igitur scelerati jure plectuntur, nec tamen

justi, si qui sint, ulla praemia merentur. Ac propterea Christus, Deus

verus et homo, cum ad salutem homines cohortatur: Cum feceritis,

inquit, omnia quae fieri oportet, tum dicite: servi inutiles sumus,

sive quod ex officio id debemus, sive quod nulla penitus ad Deum

utilitas ex his actionibus derivatur. Nulla igitur justitia cuiquam ex

actionibus praeclaris comparari potest.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 610 / 680 题