SALOMO: At gratia Dei et beatitate multo majore fruuntur angeli, qui ab
aeterno Deo propius absunt, qui tamen puritatis ac justitiae scintillam
erga Deum nullam ferunt.1 Itaque cum Noacho2 summam justitiae atque
integritatis laudem ipse Deus tribueret,3 subjecit illud in suo genere,
i.e. strabo inter luscos. Quae cum ita sint, quis jure assentiatur
Johanni tam confidenter scribenti: _Scimus_, inquit, _quod si Deus
apparuerit, similes ei futuri simus, et quisquis hoc sperat, purificat
seipsum, sicut Deus purus est._4 At ne Adamus quidem, si in collata
sibi divinitus integritate ac innocentia, quanta maxima in homine esse
potest, perstitisset, propterea justus apud Deum haberetur. _Deus
solus_, inquit ille, _justus est, ac praeter eum alius nemo._5 Si nemo
integer, nihil purum, nihil mundum, non sol ipse, non angeli, qui
proxime ad immortalis Dei numen accedunt, nitidi sunt, tota illa de
hominis justificatione disputatio, an a fide pendeat, an vero ab
actionibus honestis, an ab utrisque, an etiam ab unius Dei gratia plane
inanis est, cum in hominem justificatio cadere non potest. Multo etiam
levius est, quod illam summam integritatem non Dei, sed hominum
ponderibus exigi putant oportere. Qui vero justitiam se suis actionibus
adepturos confidunt, audiant ad hominem omnium gravissimo testimonio
laudatissimum acerbam reprehensionem, qua nititur Elihu: _Si justus es,
quid tum?6 aut7 quid ad Deum tua seu turpia seu laudabilia facta?_
Aliis quidem aut tibi ipsi profueris aut nocueris, nihil tamen Deo
accedit aut decedit.
1. Ita omnes. 2. Alii: _Noëmo_. 3. Gen. 6 et 7. 4. 1 Joh. 3, 2. 5.
Eccles. (Siracid.) 18, 2. 6. Job. 35, 7. 7. Alius: _an_.
TORALBA: Si nihil boni mereas agendo bene, nullam quoque poenam male
agendo ferre debes. At superius dictum est, actiones uniuscujusque
justissimis ponderibus exigi oportere.
OCTAVIUS: Ismaëlitae Christianos potissimum virtutis actionibus,
pietate inquam, justitia, caritate, fortitudine, temperantia, longo
intervallo 324 superare mihi videntur, quod ita instituti sunt ac
imbuti, ut summam salutis in virtutum actionibus positam confidant.
Omnium tamen teterrimi sunt, qui missarum vi, quas pecuniis
promereantur, improbitates omnes dilui arbitrantur, aut qui salutem in
sola fide collocarunt, quae sane1 opinio in perniciem rerum publicarum
longe lateque redundat.