1. Alius: _rebus_. 2. Alius idem: _vitae_.

SENAMUS: Ego praeclaris quemque actionibus beari statuo, et quo quisque

majore erga Deos religione, pietate in patriam, caritate in propinquos,

benignitate erga egentes, justitia in omnes exstiterit, eo beatiorem

321 ac immortali Deo, tametsi Deos peregrinos bona fide ac justo errore

colat, gratiorem futurum. Quid enim aequius, quid naturae magis

consentaneum, quam maxima iis praemia decerni, qui maxime de republica,

de parentibus, de propinquis, de tenuibus, denique de toto genere

hominum mereantur? Quoniam de immortali Deo mereri nihil ac ne gratias

quidem pro sua erga nos beneficientia habere possumus.

CORONAEUS: Ego vero semper assentior sanctissimis ecclesiae Romanae ac

potentissimis Tridentinae synodi decretis, quibus anathematis

exsecratione urgentur ii, qui fidem sine operibus et qui opera sine

fide justificare putant. Quid vero vates ille1 ex oraculo divino

exclamat? _Justus est, fide vivit!_2 satis declarat, justis, non

injustis fidem profuturam, alioqui daemones et sceleratissimi quique

inani credulitate de morte Christi coelos raperent.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 607 / 680 题