FRIDERICUS: Aut damnati sunt aut aeternis inferorum suppliciis, quibus
mortales omnes primi parentis fraude obligantur, erepti et servati. At
sine servatore servari vel salvi fieri non possunt; igitur sempiternis
cruciatibus addictos esse, aut ut mitius agatur cum iis, qui virtutibus
heroicis claruerunt, in teterrimis ac retrusis terrarum cavernis,
densissima caligine obsitos coerceri oportet.
OCTAVIUS: Profecto ne Christianis quidem, qui modo aliquid judicii
habent, haec probari puto. Nam si qua virtus hominem Deo gratissimum
efficere possit, non fides ac inanis credulitas de Christi morte, sed
constans in Deum aeternum fiducia praestat, et qui sic affectus est, ut
neque in seipso neque in praemiis1 humanis spem ponat rerum suarum,
hunc oportet, singulari quadam Dei amore flagrantem, verae2 felicitatis
suavissimos decerpere fructus. Haec illa fides est, vel potius
singularis erga Deum fiducia, quae virtutes omnes amplexa fovet ac
tuetur.