1. Ezech. 33, 11. cf. 18, 23.

SALOMO: Utrumque igitur absurdissimum, alios quidem ad aeternam vitam

sic comparari1, ut si maxime velint, perire nequeant, alios autem a Deo

sic repudiari, ut nullis virtutibus, nulla integritate ad salutem

perduci possint. Cognoscite, quaeso, non hominis cujusquam, sed aeterni

Dei vocem ad prophetam: _Dic_, inquit2, _populo huic, cum homini justo

dicam: vives, isque integritate et justitia fretus ad scelera se

converterit, nulla prioris integritatis aut virtutum suarum memoria

futura est, sed in flagitiis suis plane morietur. Rursus si homini

flagitioso dicam: certissime peribis, is tamen ab impietate ad

integritatem deflexerit, superiorum impietatum obliviscar, ut salutem

consequatur._ Atque illud est, quod saepius diximus, omnes libro vitae

ac beatorum albo conscriptos esse, nisi sua sese improbitate deleri

patiantur. Quod autem psaltes lyricus3 optat, ut impii de libro vitae

deleantur, fieri non potuisset, nisi prius impii in beatorum albo

inscripti fuissent. At etiam Deus saepissime decretas suo judicio

poenas omnino eluit aut minuit. Cum enim denunciasset David, totam

regionem popularibus morbis funestatum iri, cum tamen in urbem

Hierosolymorum angelus Dei gladium exertum intentaret, Deum poenitere

coepit ac pigere tantae stragis, itaque angelum caede abstinere

jussit4.

1. Alius: _comparatos_. 2. Ezech. 3, 20 sqq. 3. Ps. 69, 29. 4. 2 Par.

21. 2 Sam. 24.

CURTIUS: Si Deus a se repulit neminem, cur Jacobum dilexisse, fratrem

autem odio persecutum esse videmus1, antequam nascerentur?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 599 / 680 题