SALOMO: Haec verba „_antequam nascerentur_“ Paulus ut pleraque alia
subjecit. Neque enim apud prophetam1, quem Paulus dicit auctorem, ista
leguntur. Nam duodecim duces ac populos armisque ac legibus florentes,
in posteris Esau excitavit2. Item uno capite legis: _Idumaeum_, inquit,
_non abominabere, quia frater tuus est._3 Ac tametsi per desertissima
ac aridissima loca Idumaei rogantibus Israelitis aquas pretio
denegarent, vetuit Deus eis nocere aut eorum agros invadi. Sed cum
nepotes ac posteri populum Israelem exscindere conarentur ac daemonibus
mallent quam immortali Deo sacrificare, tum Deus odio justo illos
persequutus est. Huc enim pertinent Malachiae dicta, qui circiter
septimo et decimo saeculo scripsit post Esavi mortem. Et quidem si Deus
alios aliis anteferat, hos quidem opibus, illos dignitate, plerosque
formae 317 excellentia4, quosdam roborata5 valetudine, alios judicii
praestantia, nonnullos imperii majestate aut pontificatus honore
decorare, denique paucissimos quosdam in coeleste domicilium sibi
adoptare velit, quis quo jure sibi querendum putet, si plus minusque
his, quam illis tribuit? _Dicetne argilla figulo: cur me fecisti sic?_
Hoc enim sermone Esaias6 docet, sua quemque conditione7, divinitus sibi
concessa, contentum8 esse oportere.
1. Malach. 1, 2 sq. 2. Gen. 36, 15 sqq. 3. Deuter. 23, 7. 4. Alius:
_diligentia_. 5. Alius idem: _explorata_. 6. Jesaias 45, 9. cf. Rom. 9,
21. 7. Alibi: _devotione_. 8. Addunt alii: _quemque_.
FRIDERICUS: At1 cum omni aetati, omni ordini, omni sexui patet porta
salutis, quoniam non tantum homines, quos orbi terrarum praefecit,
verum etiam creaturas omnes, complectitur summa caritate. Illud autem
„_Esau odio habui_“ non eo pertinet, ut Deus ex utero quenquam oderit,
sed ut minus amare, minus etiam beare hos, quam illos intelligamus.
Quis enim vel momento subsisteret, si Deus illum odio persequeretur?2
1. Alii id omittunt atque sequentia verba antecedenti interlocutori
tribuunt. 2. Alius: _prosequeretur_.
CURTIUS: Haec quaestio1 de praedestinatione ac repudiatione, deque
libero arbitrio nobis est cum Romanis theologis disputanda. Sed ad
Salomonem redeamus.