1. Tim. 2, 4.

CURTIUS: Hunc locum Octavius ex evangelicis scriptis, si fatetur, mutuo

accepit, si negat, furtum est.

FRIDERICUS: Imo sacrilegium!

SALOMO: Oportet rem sacram e sacro loco invitis custodibus surripi,

quanquam quicquid utile est in apostolorum ac discipulorum scriptis,

quantumcunque est, ex majorum nostrorum litteris ac libris excerptum.

Id autem, quod Paulus scripsit: _vult omnes salvos fieri_1, plerosque

impulit in errorem, quasi voluntate2 imperiosa Deus3 hoc jussisset,

cujus imperio et voluntati, quia nihil obsistere potest, consequens

esset, exitio periturum neminem. Quod cum christiani theologi absurdum

putarent, ne quid inepte a Paulo scriptum videretur, sic

interpretantur4 illa verba, ut Deus velit omnes salvos fieri, qui salvi

fiunt, eadem ratione qua dicitur, illustrare hominem venientem in hunc

mundum, i.e. quemcunque illustrat. Sed praestaret, illa verba Pauli et

Johannis una litura5 inducere, quam sic interpretari.

1. 1 Tim. 2, 4. 2. Alibi: _voce_. 3. Alibi: _Dei_. 4. Petr. Lomb. Sent.

II. dist. 46. 5. Alius: _litera_.

316 SENAMUS: Ut Deus ad aeterna supplicia designarit quenquam,

priusquam nasceretur, mihi persuaderi non potest, cum apud Ezechielem1

aperte scripserit, se impiorum exitio nunquam delectari, quanto minus

innocentissimos infantes ad caedem, ad gehennam, ad aeterna tormenta

destinaret.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 598 / 680 题