SALOMO: Ego nec Stoicorum argutias, nec Peripateticorum rationes
expendo, sed divinae legis oracula. Moses enim, coacta populi concione,
contestatus est coelum ac terram, se populo vitam et mortem
proposuisse. 315 Elige, inquit, vitam, ut vivas. Haec scripta,1 prolata
sunt duobus millibus annorum post Adamum ac totidem millibus ante
Christum. Ad quid populus vitam eligeret, si ad sempiternum supplicium
destinatus esset, aut si nullam eligendae salutis potestatem haberet?
Aut quam ob rem divinis legibus omni studio intentum vellet hominem,
quem re ipsa suppliciis aeternis destinavisset? Inutilis labor,
ridicula praecepta2 Dei, promissa ejus inania, spes inanis, inane
studium, inanes virtutum actiones, omnis denique pietas hominis, quem
isti reprobatum arbitrantur. Item falsum esset illud, quod Deus creavit
hominem, eumque arbitrio suae voluntatis permisit, legibus ei
patefactis: _Si volueris_, inquit,3 _mandata servabis et ipsa servabunt
te. Ignem et aquam tibi proposuit, ad utrumvis manum porrige, vita et
mors, simul bonum et malum, homini sunt proposita, utrumvis ei
placuerit, consequitur._ Haec ille. Item Ezechiel:4 _Da eis edicta mea,
quae qui facit, vivet in illis._ Et quidem Deus Mosi pro populo poenam
deprecanti ac petenti, ut se potius de libro vitae pateretur reduci,
reposuit illud:5 _Qui peccavit in me, hunc ego de libro vitae delebo._
Sic autem in universum psaltes lyricus: _Omnes_, inquit, _in libro tuo
scribuntur._6 Item: _Deleantur_, inquit, _de libro viventium._7 Denique
ut uno verbo argutiae futiles refellantur, Dei voce exclamantis:
_perditio tua ex te Israel, salus vero tua ex me est._8
1. Addunt alii: _dicta_. 2. Alius: _edicta_. 3. Ecclesiastici (Sirach)
15, 15 sq. 4. Ezech. 20, 11. 5. Exod. 20, 13. 6. Psalm. 139, 16. 7.
Psalm. 69, 29. 8. Oseae 13, 9.
OCTAVIUS: Ex his sequitur, Deum omnes homines salvos fieri velle et ad
sui cognitionem perduci.1