CURTIUS: Ita quidem praeclare, sed non video, qua ratione liberum
arbitrium hominibus tribuatur post Adami lapsum, cum ne ante lapsum
quidem liberum haberet. Nam si praescientia divina falli non potest,
necesse fuit Adamum peccare. Deus autem non modo dicta factaque, sed
etiam omnes omnium cogitationes longissime prospicit, nec unquam falli
potest. Consequens est igitur, nos bene vel male agere non voluntate,
sed necessitate, nec ullam liberi arbitrii potestatem cuique unquam
fuisse.
SENAMUS: Tametsi Deus velut de specula sublimi prospicit, viatorem in
latronum manus venturum, cum a recta via deflexit, non tamen propterea
id futurum esse oportet, sed potius quia id futurum esse Deus
prospexit. Ex quo intelligitur, nou necessario evenire, quae Deus
praevidit.
CURTIUS: Si Dei providentia sequeretur res humanas, ut tu quidem,
Sename, putas, aeterni Dei praescientia ab hominum opinione mutabili ac
fallaci dependeret, quod absurdum est. Nam ut scientia rei praesentis
se habet ad praesentia, sic Dei providentia sese habet ad futura. Jam
vero id quod scio, nunc necesse est ipsum esse. Igitur praescientia
futuri aeque necessaria est in Deo, qui nunquam opinatur, quo posito
liberum arbitrium perimi necesse est. Alioquin si providentia Dei non
sit necessaria, fallax est ejus opinio, quod vel cogitare nefas.
Frustra igitur turpia declinamus, aut prosequimur honesta.
TORALBA: Non video, qui Aristoteles Stoicorum argumentis satisfaciat;
nam ut futura contingentia potuerint aliter atque aliter evenire,
divina tamen praescientia excidere non potest1, quia rem prospicit non
ut futuram, sed ut praesentem, cum omnia Deo sint praesentia, nilul ei
praeteritum, nihil futurum esse potest, omnia tamen homiuibus sunt
libera. Nec2 a tua voluntate providentia pendere videatur, ut mutabilis
sit, sed tuas quoque mutationes prospicit futuras, nec propterea
liberum arbitrium cuique est aderatum. Qua quidem ratione omnibus
fatalibus Stoicorum argumentis satisfactum opinor.