TORALBA: Expendite, cedo1, quid Paulus velit. Si enim illi assentiamur,
nec bene nec male agendi locus ullus homini relinquitur, nec etiam ulla
praemia bonis aut ulla peccatis supplicia constituere oportebit. Quis
enim arguat necessario peccantem?2 Quis vel minima mulcta dignum putet,
cum scelus nisi voluntarium, imo nisi spontaneum nullum esse possit?
Sin flagitiosos jure plecti confitemur, quia liberam agendi voluntatem
haberent, qua quidem lascivientibus cupiditatibus frena injicere ac
sideribus ipsis, ut ait ille3, superiores esse queant, quae tandem ista
sententia est, hominem usu rationis, i.e. libera voluntate, penitus
exuere, quanquam voluntas dici nullo modo potest, si cogatur, ac
propterea legibus soluti sunt, quosvis aut justus metus aut furor
impulit ad actionem.
1. Alius: _quaeso_. 2. Augustinus l. III de libero arbitr. 3. Ptolem
ni. _centiloquo_.
CORONAEUS: Ego quidem sic statuo, eos, qui liberum bene agendi
arbitrium hominibus adimunt, sceleribus suis latebras quaerere, ac
flagitiis omnibus portas aperire fatalemque Stoicorum necessitatem,
omnium theologorum ac sapientum sententiis profligatam vel jugulatam,
revocare. Inde illa paradoxa, quamplurimos sempiternis ignibus
addictos, qui si maxime cupiant, nihil boni tamen moliri possint,
quosdam vero sic ad salutem destinatos, ut si maxime velint, improbi
tamen fieri nequeant.
TORALBA: Hic quidem ἀργὸς λόγος ignavorum ac inertium hominum, non tam
rationibus, quam risu debet explodi, ut quidem Academicus Stoicum 314
illum, an uxorem duceret liberorum causa, dubitantem elusit hac
ratione: Ad quid uxorem domum ducas? Nam si liberos suscepturus es,
etiam sine uxore suscipies.
SALOMO: Ut uno errore posito innumerabiles consequuntur, ita ex
originis peccato, quod nullum est, Christiani1 liberam bene agendi
voluntatem eripi, tum ex eo mortales suppliciis sempiternis obligari
arbitrantur. At frustra leges jubent et inania forent divina promissa
praemia, si leges divinas exsequi non sit humanae potestatis ac ne
voluntatis quidem.