CURTIUS: Perspicua sunt Pauli decreta, nec quenquam sua sententia
dubitare patiuntur, scilicet ob unius hominis peccatum mortem in orbem
irrepsisse, quae omnes oppressit usque ad Mosen; quod non de morte
cadaveris dictum est, sed de morte animorum, qui sempiternis poenis
illigantur; deinde oblata salus est ex lege, quae jussa legis
exequentes salutem adepturos aperte declarat. Sed quoniam nemo fuerat
aut futurus sperabatur, qui satis legi facere posset, propterea
efficacibus argumentis Paulus conficit, legis actionibus justificari
potuisse neminem. Hinc illa manant: _Lex iram operatur. Nemo justus
erit de operibus legis. Evacuati estis a Christo, qui ex legibus
justificamini. Lex neminem ad perfectionem adducit. Lex a Mose data
est, gratia vero per Jesum Christum_,1 quem locum sic interpretatur
theologus quidam,2 ut nec veritas, nec ulla gratia in lege Mosis fuisse
videatur.
1. Rom. 4, 15. Gal. 2, 16 sqq. 5, 4 sq. Ebr. 9, 14. 28. 1 Joh. 5, 37.
2. Calvinus in 1 Joh. 5, 37.
SALOMO: Quis unquam fuit tantae impietatis atque amentiae, ut divinae
legis majestatem ita proculcaret? At quoties David exclamat: _Omnia
mandata tua veritas!_1 Quin etiam Paulus ipse scribit, eos, qui legem
ipsam exequuntur, legis actionibus justificari.2 Idem Christum frustra
mortuum declarat, si ex lege justificamur.3 Quod autem gratia, vita,
salus legem amplectantibus proposita sit, millies repetitum legimus:
_Hoc fac et vives, haec est tua vita, haec tua salus est._ An illa Dei
promissa pro mendaciis habemus? Quid? Sapientissimus Salomo4 legem
divinam appellat lignum vitarum, scilicet praesentis ac futurae vitae,
אצ חיים. Et certe cum divina quaedam ac coelitus infusa vis olim me ad
divinae legis laudes inflammaret, haec adolescens carmina profudi:
Purpureo mammas qui sugitis ore tumentes,
Unde sibi pater altitonans sua cantica promit,
Tum vos qui linguas didicistis habere solutas,
O pueri, molles animis teneraeque puellae,5
Dicite6 divinos sacrosanctae legis honores!
Et vos, puberibus qui primum existis ab annis,
O adolescentes, semper decet ore diserto
Dicere divinos sacrosanctae legis honores.
Vos etiam strenui juvenes, et robore corpus
Et fortes animos plenis jam viribus aucti,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
312
Et quibus acta prior cum laude maturuit aetas,
Illustresque humilesque viri, matresque pudicae,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Quosque graves annis aetas jam fracta caducis,
Urget ac occasum, precibus devota sacratis,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Vos itidem, quibus est sapientia summa tributa,
Munere coelesti, ut vultus spectare latentes
Sanctae scripturae liceat formamque venustam,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Angelici properate chori, quibus addidit alas
Pagina sancta leves, distinctas ordine triplo,
Ut doceat motus celeres ad jussa paratos,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Et vos flammiferi splendentia sidera coeli,
Quae regis magni nutu componitis orbem,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
1. Psalm 119, 86 (151). 2. Rom. 7, 8 sq. 3. Gal. 2, 4 sq. 4. Proverb.
3, 18 cf. Jes. 30, 4. Deuter. 28, 30. Num. 14. Levit. 27. 5. Duae hae
antecedentes strophae desunt in alio codice. 6. Alius idem: _Dicere_.
CORONAEUS: Haec divina carmina legem divinam decent1 et eos, qui legem
exsequuntur.2 Sed quis umquam hoc praeter unum Christum praestitit? Ob
id enim Paulus legem appellat paedagogum ad Christum, qua veluti
manuducimur ad ipsum; ut non immerito Justinus Martyr3 quaerat, quid
sit lex? Praenunciatum4 evangelium! Quid est evangelium? Lex impleta!
1. Alibi: _docent_. 2. Alius: _legi obsequuntur_. 3. Quaest. c. 1, ad
Orthodox. 4. Alius: _pronunciatum_.
SALOMO: Cur ergo ad legem amplectandam legislator omnes ordines
excitans, ingentibus praemiis propositis, ad extremum populi concione
coacta, jam moriturus hanc orationem haberet: _Ecce1 tibi proposui
vitam et bonum, mortem et malum._2 Idem paulo post: _Contestor hodie
coelum et terram, me tibi vitam et mortem, beatitatem et exitium
proposuisse. Elige igitur vitam, ut vivas tu et liberi tui, scilicet
Deum ames obediasque voci ejus adhaereasque illi, quoniam ipse est vita
tua._3 Cum autem leges de rebus omnibus clara voce tulisset et
quaecunque ad Dei cultum, ad mores conformandos, ad cupiditates
coërcendas, ad tuendam hominum inter homines societatem, denique omnia
maxima, media, minima, quae ad sacrificia, vota, ritus, expiationes
pertinent, disertissime tradidisset, an omissurus fuerat praecipuum
illud, quod a vobis jactatur, humanae salutis caput, scilicet unius
hominis ac Dei supplicio humani generis peccata atque illam quam utero
contraxerant originis labem, post annorum millia expiatum iri? Quis 313
putet, eum qui de tota sanctuarii structura, de cortinis, de vestibus,
de fibulis, de claviculis deque ciborum omnium delectu tam diligenter
et studiose cavisset, rem tanti momenti ad salutem adipiscendam fuisse
omissurum? Cum igitur in lege divina salus divina posita sit, frustra
Christus aut quisquis alius sua morte salutem pollicetur4, ut homines a
virtute5, a pietate, ab integritate, a legis observantia, a vero
aeterni Dei cultu seducat ad inertiam, ad vitia, ad hominum mortuorum6
impiam adorationem, quasi non in hominis cujusquam potestate positum
exsequi divina jussa et liberum exsequendae legis arbitrium, Adami
scelere posteritati ereptum fuisset.
1. Alius addit: _inquit_. 2. Deuteron. 30, 15. 3. Deuter, 40, 19. 4.
Alius: _polliceatur_. 5. Alius: _virtutibus_. 6. Deest in alio codice.
CURTIUS: Quis dubitet, quin Adamus suo scelere liberum arbitrium, sibi
divinitus tributum, amiserit ac posteris quoque eripuerit?
CORONAEUS: Ita quidem Augustana confessione decretum, in eamque
sententiam quamplurimos nova religione imbutos homines convolare,
contra quam ecclesiae Romanae sententiis omnibus decretum videmus. Et
vero quid a judicio ferarum differt homo, si voluntas ei praeripiatur?
FRIDERICUS: Male quidem agendi voluntas Adamo non est erepta, sed bene
agendi. Nonne inquit Paulus: _Quod volo bonum, hoc non ago, sed quod
nolo malum, hoc facio?_1