SALOMO: Non vides, Curti, elegantem ac divinam esse allegoriam?1
Quisque sibi est Adamus et quaecunque Adamo contigerunt, eadem
contingunt in omnibus, qui sensuum illecebris ac voluptatis praeter
modum lascivientis cupiditate ac suavitate delectantur, et qui in illa
sensuum suavitate bonorum extremum, in doloribus vero et aerumnis
adeundis malorum finem posuerunt. Et quemadmodum dicitur Adam ad se
rediisse et resipuisse i.e. a sensuum oblectatione ad intelligibilium
rerum contemplationem revertisse, i.e. ligno vitae frui, quam Salomo2
veram sapientiam interpretatur, deinde Sethum plane divinum hominem ad
sui ipsius imaginem progenuisse: sic nobis accidit, cum aberrantes a
recta via, in sordibus ac coeno libidinum immersi, tandem aliquando
emergimus et in rectam salutis viam regredimur. Ac tametsi Deus Adamo
praedixisset, hunc moriturum cum fructu arboris prudentiae boni et mali
indicem degustavisset, non praeterea tamen aeterna morte damnavit, sed
uti Deus misericors est, ita quoque poenas semper irrogat peccatis ac
legibus leviores. Quin etiam3 Adamo salutarem medicinam indicavit, cum
diceret: Fortassis vitae lignum decerpet et vivet in aeternum.
1. Philo Ebraeus Allegoriar. leg. Leo Ebraeus de amore. 2. Proverb. 3,
12 sq. 3. Alius: _enim_.
FRIDERICUS: Salomo suis se retibus involvit; non1 vides, ligno 307
vitae salutare crucis lignum aperte significari, in quo summam salutis
spem collocare debemus?