TORALBA: Quid? imo feras videmus semper naturae legibus obsequi.
SALOMO: Tota haec disputatio de originis labe, quae nulla esse mihi
videtur, a primoribus christianae religionis initium duxit. Ut enim 306
animos imperitorum ad se traherent, supplicium sui magistri atque
autoris salutare medicamen exstitisse peccatis expiandis persuaserunt,
et ne peccandi licentiam deinceps addere1 viderentur, posuerunt, Adami
peccatum, quod in ipso resedit, in infinitam posteritatem propagari
eique poenas sempiternas deberi, quibus omnes in solidum tenerentur.
Haec2 errorum semina longe lateque per hominum mentes serpere
coeperunt, quia totum hominem ista contagionis labe corruptum fuisse
judicabant, ut nec recte quisquam agere ac ne cogitare quidem, aut
ullam justitiae partem posset adipisci. Quin etiam putarunt, animantes
bestias propter Adami peccatum obsequii naturalis, quod homini antea
praestare consueverant, jugum excussisse, quo nihil ab historia sacra,
nihil a rei veritate potuit alienius cogitari. Nam post aquarum omnium
diluviones3 Deus Noachum4 bono ac forti animo esse jussit,5 se omnibus
bestiis hominis terrorem incussisse. Hinc illam hominis inter caeteros
animantes praestantiam ac dignitatem et in feras quoque belluas
dominatum quendam eximium psaltes lyricus6 supra modum extollit, ne
quis tam absurde imperium ex Adami lapsu hominibus in bestias etiam
ereptum arbitretur.
1. Bucerus in cap. 4. ad Rom. et cap. 2 Conf. August. 2. Alii: _Hinc_.
3. Desunt haec quinque antecedentia verba in alio codice. 4. Alius:
_Noëmum_. 5. Genes. 7, 1 sqq. 6. Psalm 8, 7 sqq.
CURTIUS: Quorsum igitur divina illa Adami historia, lapsus, comminatio,
castigatio, tam diserte sacris litteris testata ac consignata?1