SALOMO: Haec interpretatio non magis congruit verbo quam rotunda
quadratis. Est enim vox Ebraica עצ, qua fructus, non lignum
significatur. Et quemadmodum Adamo resipiscentia peperit salutem
aeternam, ita cuique licuit et semper licebit, ope divina, quae deesse
nemini potest, a pravis cupiditatibus ad rectam rationem, a sensibus ad
intelligibilia redire ac vitam illam salutarem ac sempiternam adipisei
sine ulla bestiarum aut hominum caede ac mactatione.
OCTAVIUS: Me quidem istius opinionis indignitate et peccati ficta
propagatione commotum, divina mens nescio quomodo afflavit, ut flebiles
Phaleucos flebili querimonia Christianorum effunderem:
Humani generis querelas
Coelestis pater audiit1 gravate
Excusantis originem malorum,
Quod primi vapulet parentis ergo,
Quodsi nunc redivivus a sepulcris
Surgat, sic proba diluet2 nepotum:
Tandem absistite criminatione
Inani violare dignitatem
Meam, qui generis parens et auctor
Humani meliore stirpe cretus
Filios docui viam salutis,
Virtutes docui scientiasque
Doctrinam quoque liberaliorem,
Quam primus didici Deo docente3:
Quod defleximus a via magistri
Pellecti illecebris cupiditatum,
Istud fragilitatis est fatemur,
Sunt haec lecta suaviora poma
Non ab arbore delectationis4.
Sed a sensibus eruditiores
Facti, ad poma libidinum fovenda5
Nec non ad Veneres cupidinesque,
Deserta meditatione mentis,
Quae tamen moribunda languisset6,
Nisi tunc revocaret7 a magistro
Ad verum decus ideae supremae,
Ut coelestia cogitatione
308
Quasi pabula veriora mentis
Ducerem. Hoc sapientiae latentis
Arcanum exhibet arborum figura.
Hic me cultus amoris ac timoris
Divini cumulavit ac beavit.
Hinc cadaverum usibus carentem
In altissima templa collocavit.
O incredibilem stuporem eorum,
Qui tot Iliadas sibi malorum et
Contigisse suis calumniantur,
Quod8 fructus vetiti sapore linguam
Oblectarimus9 et palata gustu.
Nec patris facinus nocet nepoti,
Nec parentibus acta liberorum,
Quo10 minus pariant sibi salutes
Divinisque opibus fruantur ipsi.
Fraude quisque sua, furore quisque
Suo plectimur, ac bono beamur.
1. Alius: _audit_. 2. Alius: _diluat_. 3. Alibi: _ducente_. 4. Alius:
_delicatiore_. 5. Alibi: _fruenda_. 6. Alius: _tandem moritura
languescit_. 7. Alius: _revocaretur_. 8. Alius: _Qui_. 9. Alius:
_Oblectavimus_. 10. Alius: _Qui_.
SALOMO: Haec mea quoque sententia est. Nam qui fieri potuisset, ut Abel
immortali Deo tam gratus haberetur, si labes aeternas atque
indelebiles1 maculas foeditatis parentum ab utero contraxisset? Cur
tanta laus pietatis, integritatis, justitiae ab ipso Deo tribuitur
Noacho, Henocho, Jobo, Mosi, Samueli, Eliae, si parentum peccatis ita
contaminati essent, ut non aliter expiari potuerint, quam si Deus
hominem induisset, ac turpissimo supplicio damnatus moreretur? Si
scelus illud originis hominem a Dei conspectu arcuisset, quod nulla
infantis miselli culpa contrahi potest, cur Mosi spiranti ac viventi
Deus ipse de facie, ut dicitur, ad faciem et quasi amicus amico
colloqueretur?2 Cur etiam Abrahamum nostrae gentis principem tot ac
tantis beneficiis cumulavisset, ut propter eum populis omnibus divinae
bonitatis fontes aperiret, si conspurcatum tanta tamque funesta labe
judicasset?3 Num potius tot ac tanta bona illi divinitus obtigerunt,
quod mortales omnes singulari erga Deum amore et fiducia superaret?
Quod non in credulitate quadam inani et in praemiis humanis spem rerum
suarum, sed unius Dei aeterni bonitate ac potentia collocaret. Cur
denique Deus tot ac tam multis prophetis,4 si ab ipsa origine scelerati
essent, se contuendum ac fruendum praebuisset? Quae visio et fruitio
divini vultus carne contectis, quam illi pollutissimam putant, obtigit,
quanto minus exuvio carnis detracto frui licuit? At Christiani fingunt,
sanctissimos illos heroas apud inferos atque adeo in ipsis terrarum
profundissimis ac densissima caligine squalentibus 309 locis tria
quatuorve annorum millia delituisse, nec μέγαν ὄλβον καταγεύσαι5 prius
potuisse, ut de Tantalo Pindarus scribit, quam Jesus mortuus6 et ad
inferos delapsus illos ex immanibus et teterrimis carceribus ereptos in
coelum manu duxisset. Inferos enim Tertullianus7 fossam definit, in
ipsis terrae visceribus ac profunditate abstrusam, non autem mundum
hunc sublunarem, ut Origenes existimavit, quamquam in descensu
inferorum omnes fere ab omnibus dissentiunt. Discrepantia tamen multo
major est, quam quod Lazari, fame ac inedia consumti ac mortui, animam
ab angelis in Abrahami sinum et complexum subvectam tradunt
evangelistae, Jesu nondum mortuo.8 Abrahamum vero ad rogationes et
suspiria mali divitis obsurduisse, cum apud inferos cruciaretur atque
his eum9 verbis increpuisse: _Inter vos_, inquit, _et nos hiatus ingens
intercedit, ut neque hinc ad vos, neque illinc ad nos aditus patere
possit._ Paucis tamen post mensibus Lazari animam de sublimi coelestium
loco in foetidum et semiputre cadaver relapsam, ut pristinis mancipata
carceribus iterum Lazarus moreretur. Qui tot ac tanti errores ab ea
peccati originis concepta opinione dimanarunt.
1. Alibi: _incredibiles_. 2. Exod. 33, 1 sqq. 3. Genes. 15 et 22. 4.
Exod. 3, 24. Num. 12, 14. Jos. 5. Jes. 6. Ezech. 1, 10. 5. I.e. summam
felicitatem gustasse. 6. Alibi: _mortuos_. 7. L. 1. de anima. 8. Luc.
16. 20 sqq. 9. Alius: _illum_.
FRIDERICUS: Si capita singula refutare velim, longius evagari
oporteret,1 quam vestra patientia ferre possit. Ac tametsi disputare
prohibentur2 mathematici adversus eos, qui scientiarum quamvis
certissimarum principia labefactant ac convellunt, ita nec adversus
Salomonem aut Toralbam disputandum esset, quippe qui in dubium revocant
christianae religionis fundamentum et ab radice3 omnia convellunt,
scilicet peccati originalis in posteros propagationem. Si tamen erroris
opinione fallimur, quid est cur Esdras4 tam ardentibus querelis
exclamavit: _O Adam, quid fecisti, quod non in tuum unius casum
redundavit, sed in nostrorum quoque, qui ex te orti sumus!_ Nam unus
hic locus a principe gentis Judaeorum Esdra omnibus omnium haereticorum
ac Pelagianorum argutiis satis abunde facere potest. Nemo tamen
Christianorum arbitratur, originale dedecus illud tantum esse, ut
hominem ab intuitu divinae lucis segregare debeat. Caetera quae de
carceribus patrum ante Christi mortem feruntur, neque decretis ullis
comprehensa et in arcanis divinae scientiae posita, curiosius scrutari
nefas est. Illud modo teneamus, morte Christi labem illam originalem
elui atque emendari.
1. Alius: _oportet_. 2. Alius: _prohibent_. 3. Alius: _absurde_. 4.
Lib. IV, cap. 7, 48.
SALOMO: Neminem latere opinor, duos posteriores libros, qui Esdrae
tribuuntur, inter sacras litteras non censeri ac ne inter ea quidem,
quae Hieronymus1 ἀπόκρυφα vocat. Ac siquidem talibus libris ulla fides
esset, multo commodius sapientiae libro crederetur, qui inter ἁγιόγραφα
recensetur, 310 ubi autor Salomonem Regem ita loquentem inducit2:
_Eram_, inquit, _puer bono ingenio praeditus, bonam sortitus indolem,
imo bonus ipse cum essem, corpus incontaminatum adeptus sum._ Hic
Salomo ex matre prius adultera conceptus erat, nihilominus tamen puram
eum animam, purum corpus induisse testatur.