CORONAEUS: Dicitur necessarium, quia sapientia divina, quae falli non
potest, multis ante saeculis praevisum erat.
TORALBA: Istud quidem omnibus, qui ullam sensus partem habent,
miserabile videri debet, innumerabiles animas angelorum officiis ac
divina bonitate creari et ab ipso puritatis fonte derivari, creatas
corporibus illabi,1 illapsas cordium2 labem carnis contagione momento
contrahere, sine ulla concretione animorum, contractis sordibus, quae
alioquin indelebiles putantur, aquae aspersione levissima expurgari ac
justissimos fieri infantes, qui sensu carent. Cum tamen videmus,3 lotis
et illotis, Christianis aeque ac4 caeteris omnibus, eadem esse vitiorum
instrumenta,5 nec procliviores alios aliis honesta prosequenda aut
turpia declinanda, sed uti quisque paganus aut Christianus doctrina
ornatus6 sit, et ad verum decus a puero educatus, ita virtutibus
excellere et praestare, eoque magis, si praestantia quaedam vis
animorum quibusdam insita sit, quales accepimus Aristidem justum,
Themistoclem, Socratem, Periclem, Phocionem, Rutilium Torquatum,
Papirium Cursorem, Fabios, Scipiones, Catones, quos viros! Inter
philosophos plurimi 305 quoque magna virtute atque integritate viri,
quibuscum nulli Christiani sunt conferendi! Nec immerito Erasmus:
Parum, inquit, abest, quin dicam: Sancte Socrates, ora pro nobis! Et
quidem Julianus Augustus Socratem capitis damnatum scribit, cum pro
aeterno Dei cultu propugnaret, ut qui angelum vitae ducem ac magistrum
haberet. Quis igitur adeo desipit, ut naturalia bona in hominibus
propter primi parentis lapsum corrupta, supernaturalia vero penitus
exhausta fuisse putet? Sic tamen magister ipse sententiarum7 ex
opinione Augustini scribit.
1. Alius: _illi_. 2. Alius: _sordium_. 3. Alius: _videamus_. 4. Alibi:
_atque_, omisso verbo _aeque_. 5. Alius addit: _atque incrementa_. 6.
Alii: _a doctrina subordinatus_. 7. L. 1. dist. 32.
CORONAEUS: Qui subtilius ista disserunt, nullam justitiam infantibus
ope lotionis sacrae restitui, sed reatum modo tolli tradunt, nec
infantes justitiae debitores esse, ut Adamus, qui acceptam originis
primordio justitiam dicitur deseruisse, non labe originis, quam nullam
habuit, sed actuali peccato. In caeteris labem originis elui, reliquas
vero peccati scintillas ac fomites1 restare. Sic enim Augustinus2:
Sunt, inquit, in baptismo peccata deleta, sed non plane exstirpata.