TORALBA: Haec certe opinio singularis probabilior est, quam eorum, qui
justitiam atque integritatem originis infantibus baptismate restitui
arbitrantur, qui tamen dicuntur innocentes, quia nullam justitiae aut
injustitiae partem combiberunt1. Sed hoc habet haec sententia
incommodi, quod peccati fomitem in carne relinquit, cum tamen sit in
sens2, in appetitu sensitivo. Ac inter utrumque plurimum interest, quia
voluntas imperat corpori dominatu herili3, appetitus vero dominatu
civili ac liberali. Qua quidem ratione nulla caro traduci potest,
fomite conspurcata. Et recte quidem Anshelmus4 scribit, non magis
semine quam sanguine animam conspurcari ac sordidari. At in puris
naturae causis delectatio propria est sensitivi appetitus et in
subjecto delectabili.
1. Alius: _combibunt_. 2. Desunt duo haec verba in alio codice. 3.
Desunt tria haec sequentia verba in alio codice. 4. C. 6 et 7 de
conceptu virginis.
CURTIUS: Demus id quidem; sed sine originis macula non esset immoderata
vis illa voluptatis, uti est.
TORALBA: Igitur post baptismum semper esset moderata, quod falsum est.
Neque enim1 est in potestate appetitus sensitivi non delectari, nec in
eo est modus delectationis, sed quantum potest, appetitus delectatur in
eo, quod summopere delectabilis est. Quid igitur addere potest libido
supra id, quod in summo voluptatis gradu sensum oblectat?