OCTAVIUS: Non video, quid lotiones illae aquae lustralis momenti
habeant in baptismo, praeterquam quod sacerdotes sordes corporis, nec
tamen omnes, levissime abluunt. Quanquam si baptismus salutem parit,
etiam nolae tinnientes ac naves, quas baptizari saepissime et inditis
nominibus, aquae lustralis aspersione et unctione, plerumque vidistis,
salutem adipiscerentur.
FRIDERICUS: Ea baptismi vis est, ut sordes humanae originis peccati
penitus eluantur, quibus sublatis restituatur hominibus illa, quam
Adamus originis suae principio habuit, justitia et integritas.
OCTAVIUS: Si ablutio illa lustralis aqua, oleo, sale ac sputo condita,
tantum naturae dedecus eluit, quid amplius Christi mors efficere
potuit? Quamvis Christiani pontifices non sibi constant, qui peccatum
illud Adami mox execrantur, quod in universam ejus posteritatem
manarit, mox tamen necessarium fuisse ajunt. Hoc enim carmine solenni
pridie paschatis utuntur: O necessarium Adami peccatum, quod Christi
morte deletum est! Cur scelus illud tam detestabile dicitur
necessarium? aut si necessarium, cur detestabile est?1