FRIDERICUS: Concilia quatuor, scilicet Nicaenum, Constantinopolitanum,
Ephesinum, Chalcedonense, quae et Gregorius1 pontifex maximus perinde
habet ut evangelia, respuere nolim, nec principum aut pontificum, qui
affuerunt aut praefuerunt, potestatem elevare.2 Caetera vero concilia,
quibus pontifices ambitiosa decreta fingere ac nova refingere3
consueverunt, probare non possum. At enim Gregorius Nazianzenus aperte
scripsit,4 se nullius unquam synodi felices exitus vidisse, i.e.
μηδεμίας συνόδου τέλος ἑωρακέναι χριστόν. Et certe Nicolaus Panormi
pontifex, ecclesiae Romanae cultor maximus, conciliorum autoritatem
extenuans: Plus, inquit, vel simplici laico, scripturam sacram
profitenti, quam toti concilio credendum. Tutius est igitur, in eo
genere Augustini sententiam probare, sic enim ille ad Maximianum: 302
Neque ego5, inquit, Ariminensi Synodo, quae Arianam sectam probavit,
neque Nicaena teneor, sed auctoritate sacrorum scriptorum nitimur6,
i.e. prophetarum, apostolorum, martyrum, quibus originis peccatum summa
consensione probatur.
1. Lib. 1. cp. 24. 2. Alius: _enervare_. 3. Alius: _figere ...
refigere_. 4. Ep. 42 ad Procop. 5. Alius: _nego_. 6. Alii: _nitamur_,
vel: _utamur_.
TORALBA: Ne, obsecro, conciliabulorum aut levium scriptorum atque
imperitorum hominum auctoritate rationis aut intelligentiae nostrae
lumen extingui aut obrui patiamur.
CURTIUS: Sed quibus, Toralba, rationibus res divinas ac sanctissima
patrum antiquissima decreta, tot saeculis confirmata, evertere te posse
confidis?
TORALBA: Si peccatum actuale Adami non tantum peccanti nocuit,
quantamcunque1 poenam pertulerit2, sed etiam in omnes posteros
transfusum est, aut a corpore in corpora, aut ab animis in animos, aut
ab utroque in utrumque transfundi oportuit. At corpus ipsum nullius
peccati3 coargui potest, alioquin bruta quoque ipsa peccarent. Sin
peccatum omne a voluntate et rationis lapsu proficiscitur4, summa
theologorum christianorum consensione profecto peccatum originis5 in
animis infantium esse non potest6, cum planum sit inter Christianos,
Ismaëlitas et Ebraeos, omnes omnium animas a Deo mundissimas ac
purissimas creari et creatas illabi momento in corpus humanum. Quodsi
mens a Deo pura proficiscatur, unde labes ad infantis animam irrepere
potest? Quae ratio fecit, ut sententiarum magister ad stuporem usque
miraretur, undenam labes illa derivaretur? Non peccat, inquit, qui
creat animam, non peccant parentes, qui progenerant corpus, cum id
universae naturae consentaneum sit7. Per quas igitur rimas inter tot
innocentiae praesidia peccatum penetrare potuit?8 At ne Aristoteles
quidem hominis mentem semine traduci putavit, extrinsecus infundi, ut
satis aperte declarat his verbis: Λείπεται τὸν νοῦν μόνον θύραθεν
ἐπεισίεναι καὶ θεῖον εἶναι μόνον. Ego τὸ θύραθεν interpretor θεόθεν,
οὐρανόθεν, ὑψόθεν, divinitus, coelitus, superne.
1. Alibi: _quantumcunque_. 2. Alius: _damnumque ipse pertulit_. 3.
Alius: _At corporis ipsius nullum peccatum_ etc. 4. Alius:
_proficiscatur_. 5. Alius: _originale_. 6. Petrus Lombardus. Thomas
Aquinas. Scotus. Albertus. Durandus. 7. Libro de generatione mentem
extrinsecus ingredi scribit et hanc solam esse divinam. 8. Haec
antecedentia undecim verba desunt in alio codice.
SALOMO: David Kimchi et Rabbi Saadias cum interpretantur illa verba1:
formans spiritus in medio ejus, tradunt animam a Deo formari in ipsa
corporis perfectione. Idque confirmat non modo Rabbi Moses Aegyptius2,
sed etiam cum Christianis et Ismaelitis theologis Stoici conspirant,
repudiata opinione Platonicorum, qui a Deo quidem animas prodire
fatentur, sed initio mundanae originis omnes simul ac semel conditas
fuisse ac vicissim corpora subire putant.