CURTIUS: Non sic eluitur baptismo vel cruore Christi, ut non resideat
insita peccati radix in ipsis cupiditatum latebris et involucris.
TORALBA: At longius Christiani progrediuntur, neque enim labem tantum
originis, sed etiam alia quaeque peccata Christi morte dilui
arbitrantur. Vel enim1 levissima quaeque delicta, quae errore
imprudentibus exciderunt, vel a scientibus nullo errore contracta, vel
robustiorum improbitatum scelera ignoscuntur. Leviora quidem2 prius
lege divina demonstratum est sola poenitentia deleri, graviora autem,
puta adulteria, stupra, caedes, veneficia, parricidia, sortilegia,
idolatria, contumelia nomini Dei illata, poenas habent divinis et
humanis legibus constitutas, quae post Christi mortem frustra
decernerentur,3 si falsarius, si fur, si adulter, si parricida
exciperent apud praetores ac judices talium quaestionum, se baptizatos
esse, ac fide constanti persuasum habere, omnia flagitia, tum
praeterita tum futura, Christi pretiosissimo cruore dilui. Si igitur a
vivis aut mortuis justa scelerum supplicia exiguntur, inane est illud
beneficium, inanis Christi mors ad scelerum impunitatem.
1. Alius: _igitur_. 2. Alius addit: _ut_. 3. Alibi: _discernuntur_,
vel: _decernentur_.
CORONAEUS: Baptismus quidem propter Christi supplicium diluit omnem
originis labem, ac tametsi libido et cupiditas, peccati fames
relinquitur, nemini tamen baptizato nocere potest, si modo ratione duce
obsistere velit, ut sanctionibus Tridentinae synodi cavetur.1