303 TORALBA: Si tamen verum esset, quod Epicureis videtur, animos
hominum aeque ac bestiarum cum ipso semine traduci, quodque necesse est
confiteri, si originis peccatum admittamus, oporteret peccata in
infinitam vim ac multitudinem excrescere et ad posteros omnes derivari.
Hoc autem absurdum esse, experientia atque usus, rerum omnium magister
optimus, cogit confiteri. Videmus enim Josiam1 nepotem. Manassis,
crudelissimi tyranni, qui principes suae gentis omnes impietate
superaverat, pietate ac justitia paucissimos sibi pares, superiorem
habuisse neminem. Quodsi anima non traducitur semine, sed divinitus
delapsa diffunditur in corpus, nulla peccati originis macula fingi
potest.