OCTAVIUS: Absurdum mihi videtur, quod parentum fides infantulo vagienti
prosit ad eluendam originis labem, quam ab ipsissimis parentibus
contraxisse affirmant.
301 CURTIUS: Ea vis est effusi sanguinis e pretiosissimis vulneribus
Christi Dei et hominis, cujus lavacro irrigati sunt parentes.
SALOMO:1 At Paulus2 Christi necem ad eluenda tantum peccata praeterita
profuisse scribit. Frustra igitur, qui post Christum nati sunt, ullam
in ejus supplicio fiduciam habent. Jam vero si parentes vestri lavacro
sanctiore et cruore Christi servatoris expurgati omnino fuere, qui
fieri potuit, ut rursus labem illam pestiferam ad posteros traducant?