1. Alibi: _Abrahamo_. 2. Alius: _nimis_. 3. Horatius. Sat. I, 3, 69.

TORALBA: Ista liceant poëtis. Certe qui naturam ullius sceleris

incusant, non in seipsos1, sed in naturae parentem2 scelus regerunt,

quo nihil fieri capitalius potest. Quis enim peccat in eo ipso, quod

declinare nequit? An vero peccatum ullum fingi potest, nisi summa

peccantis voluntate susceptum?3 At utroque vacat infans, nec bona

expetere, nec mala declinare potest, nec effugere, ac ne perspicere

quidem, quae sibi natura insita essent. Nullum igitur infanti peccatum

imputari potest. At ubi nulla est culpa, nulla debet irrogari poena.

Quae cum ita sint, nihil est quam ob rem filius ab aeterno tempore

genitus sit, aut cur incredibilis ac stupenda illa incarnatio Dei fingi

debuerit, frustra denique Christus pro expurganda originis macula

supplicium passus esse putatur4.

1. Alii: _seipsis_. 2. Alius idem: _natura parentum_. 3. Scotus l. II.

dist. Sentent. dist. 30. Augustinus de lib. arbit. l. III. 4. Alius:

_putetur_.

FRIDERICUS: Ista quidem philosophis incredibilia, nova, ficta et

inaudita sunt, sed cum Pelagius rationibus a philosophis petitis

uteretur, ut peccatum originis nullum esse demonstraret, Hieronymus

philosophorum haereticorum patriarchas nominavit. Nam si philosophorum

argutiis assentiamur, fidem ac pietatem ejurare oportet, quanquam

argumentum illud levissimum est, cum originis labes illa non sit ab

infante, sed ab Adamo profecta, qui sciens peccavit, cum ab usu

rationis sponte descivit. Radix autem quocumque colore semel imbuta1,

stipitem, ramos, folia, flores, fructus eodem imbuit sapore, odore,

colore, veneno. Ita fit, ut hominis natura funditus eversa nullam

ullius boni aut virtutis scientiam habere videatur. _Quis_, inquit

sapientiae magister2, _dicere audeat, mundum est cor meum? purus sum

sceleris?_ Quanto verius est illud3: _Omnis homo mendax, i.e._ 300

_peccator! Nam si dicam_, inquit ille, _nos peccato vacare, ipsi nos

seducimus._ Salus autem uno verbo denunciatur: _Crede et salvus eris!_

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 567 / 680 题