OCTAVIUS: Quorsum ista, nisi ut improbi, qui levissima fide coelum se
rapturos confidunt, foedissimo voluptatum omnium coeno volutati naturam
accusent et in Deum ipsum naturae1 parentem improbitatum omnium causas
effectrices desperata virtute regerant? Nam ut omnes jam adulti recta
via deflexerunt, illa tamen de infantibus intelligi possunt, sed de
iis, qui judicio suscepto ac sponte a naturae legibus aberrarunt. Et
vero quis Illyricum theologum ferat, cum originis peccatum intimam
animorum substantiam pervadere et ab ipso diabolo procreari ac
transformari scribit, idque sola fide obliterari? Capitalis ista quidem
vox esse mihi videtur2. Quid igitur Paulus voluit, cum diceret3: _Nos
eramus natura filii irae_; nisi originis labes illa significatur?
1. Deest in alio codice. 2. Alius addit: FRIDERICUS, ita ut huic
sequens interlocutio tribuatur. 3. Ephes. 5, 5. Coloss. 3, 6.
TORALBA: Omittamus hominum auctoritatem ac necessariis argumentis
disseratur! Quis enim laudem et vituperationem mereatur ex iis, quae a
natura ipsa contraxit? Quis non potius commiseratione, quam ulla poena
dignus videatur? Nos quidem piget coecorum ac miseret surdorum, qui sic
nati sunt, at istos non miseret infantulorum. Jam vero quis putet, non
modo ante partum primi parentis scelere nos obligari, verum etiam
scelus illud tantum ac tam grave esse in ipsis infantibus, ut Deum
foeminae uterum subire, carnis humanae conceptionem pati ac supplicia
mortis teterrimae perferre necesse fuerit, ut scilicet puellos1
innocentissimos tanta sceleris immanitate liberaret?