SALOMO: Sua quisque fraude plectitur, non aliena. Nam cum Israëlitae
conquererentur, majores nostros uvas acerbas degustavisse1, Deus clara
voce populum contestatur2, suam cuique integritatem profuturam, vitia
cuique sua, non aliis, nocitura. Quod autem sui nominis hostes ulturum
minatur tertia quartaque progenie, hanc recipit interpretationem
theologorum consensu3, ut si scelestum parentem sequatur filius nequam,
hunc nepos, ni sit patre et avo melior, tunc Deus, parentum, avorum et
proavorum memor, ultionem ita persequetur4, ut nulla deinceps eorum
posteritatis memoria sit futura et5 penitus a stirpe deleantur, sui
vero cultorum et amantium etiam6 millesimam progeniem amplexaturum
jurejurando spopondit, ut omnes intelligant, quanto Dei misericordia
major sit acerbitate. Neque tamen posteros patitur parentum
improbitatem luere, sed sua quemque, non aliena poena tueri.
1. Addit alius: _ac filiorum dentes obstupuisae_. 2. Ex. XX. Deuter. I,
4. 3. Rabbi Salomo, Rabbi Levi in Exod. 10. Abraham Aben Ksra in cap.
2. de cal. 4. Alii: _perseiquuntur_. 5. Alius; _sed_. 6. Alius: _in_.
FRIDERICUS: Cur igitur denunciatum est Heli pontifici maximo, de
posteris suis neminem senem aut locupletem futurum, propterea quod
filiorum impietatem inultam reliquisset?
299 SALOMO: Non est hoc, punire posteros, qui nondum nati erant, et
qui, ne nascerentur, prohiberi potuissent1, sed minus beare. Consimile
est illud Davidis propter caedem Abneris, quem Joabus nefarie
trucidarat, gravi exsecratione imprecantis, ut esset in ejus posteris
inopia, ulcus, lepra, hoc est Joabi posteros2 minus beari. Et quoniam
nihil carius3 esse potest, quam sui cuique liberi, nihil quod ardentius
amari possit, propterea Deus gravissimas minas addit, scilicet injurias
sibi allatas in tertiam usque generationem ulturum. Summa tamen Dei
beneficia4 recordari fas est, quia praestat ad breve tempus nasci,
florere, vivere, quam nullo tempore nasci, et loripedem esse, quam
nunquam exstitisse.
1. Alii: _prohibere potuissent_. 2. Alius: _Jacobi posteros_. 3. Alius
sine dubio false: _clarius_. 4. Alibi: _summi ... beneficii_.
FRIDERICUS: Sed agitur de peccati labe originaria, ab Adamo1 ad
posteros transfusa, quam pagani ipsi confitentur; quo pertinet illud
lyrici:
Nam vitiis nemo sine nascitur, optimus ille est,
Qui minimis1 urgetur2.