1. Alibi: _etiam_. 2. Alius: _vester_. 3. Julius Caesar Scaliger.

SALOMO: Egregia quidem ista laus, si non ab homine ad hominem

proficiscatur. Sed si verum est, Christi morte vitam dari et peccata

dilui, cur poenitentiam, cur scelerum confessionem, cur etiam

satisfactionem christiani pontifices ab improbis exigunt? Aut quid

magis divina lex ab homine exquirit? Quare auriculari Romanorum

confessione non potuit perniciosius cogitari, sive quod homini ab

homine flagitia remitti putant, quae summa erga Deum impietas est, sive

quod ea persuasione licentia flagitiis omnibus, proposita veniae spe,

indulgetur, sive quod robustissimae quaeque impietates semper silentur,

sive quod conscientia1 desperationem affert iis, quos pudet foedissima

quaeque peccata confiteri, quae si sciantur, capite luenda sunt, sive

quod ad sceleratissima expianda pontificem maximum adire necesse sit,

sive quod tyrannis faciles aditus ad proscriptiones et crudelitates

aperiantur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 556 / 680 题