CORONAEUS: Ego vero sic statuo, confessione auriculari nullum esse 296
adversus omnia flagitia efficacius amuletum. Quis enim graviter peccare
ausit, qui sciat, nullam, nisi de scelere admisso confiteatur, veniam
sperandam1. Et quidem Indos et Peruanos ante Hispanorum adventum rudes
adhuc2 et solis cultores ista confessione apud sacerdotes uti
consuevisse, testis est historia Indorum3, quin etiam capitale esse
apud illos sacerdoti, scelera divulgare.
1. Addit hoc loco alius codex: SALOMO. 2. Addit alius: _siderum_. 3.
Alius hoc loco addit nomen interlocutoris: SALOMO.
CURTIUS: Cum daemonibus inservirent, cui dubium esse potest, quin etiam
hunc morem ab iis didicerint et expresserint, ut ab hominibus, non a
Deo veniam peterent ac sperarent? O mirabile improbitatum amuletum!
scilicet ipsi Deo tot saecula antea ignotum, ut homines a flagitiis
coërceantur? At eo processit impietas, ut etiam sine poenitentia,
solius sacerdotis verbo atrocissima quaeque scelera plerumque
obliterari putent. Poenitentia vero quanta sit ad veniam adipiscendam,
docet1 Manasse rex Judaeorum eleganti ac efficaci oratione ad Deum.
_Tu_, inquit, _poenitentiam infinita bonitate decrevisti, ut eos ab
interitu servares, qui justissimis legibus ac judiciis fuissent
perituri._