SALOMO: At ne praeterita quidem Christi supplicio fuisse diluta,
constat lege divina, quae inanis fuisset, si usque ad Christi tempora
venia dilata esset et inania Dei promissa, quibus toties pollicetur1,
se poenitentibus propitium fore. Cum autem solenni die jejunii Deus
jubet de peccatis confiteri ac poenitere, subjicit haec verba: Eo die
expiabuntur omnia peccata vestra, ac mundi eritis ab omnibus flagitiis
vestris. Nam si quae flagitia decipi voluisset, (ut Romani pontifices
robustioris impietatis scelera ad indulgentiam sibi referri jubent,
indicta poena pontificibus minoribus, si graviorem cognitionem sibi
assumant) si quae scelera2 in Christi futuri adventum, distulisset, non
erat in lege ferenda omissurus; sed nihil excepit. Ac si quis putet,
prophetas antiquos ad majores nostros in legis interpretatione minus
fuisse diligentes, cognoscite, si placet, eorum doctrinam. Si enim
statuunt, peccata quidem adversus leges jubentes poenitentia primum3
expiari4, puta si quis egentem non juverit5, cum facile posset; qui
vero contra legem vetantem peccaverit, puta qui nomen alterius injuria
violaverit, poenitentia quidem peccatum sustineri, die tamen
expiationis aboleri. Sed si sceleris poena fuerit capitalis, ut
adulterium, poenitentia rursus et expiationis die peccatum suspendi6,
castigationibus vero, quae tum a judicibus, tum a Deo irrogantur, si
judices ultionem dissimulaverint, penitus obliterari, eoque pertinere
dictum illud7: _Visitabo plagis et verberibus peccata eorum et
flagellis scelus eorum._ Quod si quis Dei nomen sacratissimum
contumelia laceraverit, poenitentia primum, deinde expiationis die,
post etiam castigationibus suspendi ac tandem die occasus aboleri.
Poenas tamen flagitio debitas praeclaris actionibus omnino dilui, aut
certe 295 nimia fatentur, praesertim religione erga Deum, pietate
adversus parentes, caritate in egenos;8 ex quibus perspicuum fit, ad
hominum impietates expiandas inutilem fuisse Jesu mortem. Haec autem
copiosissime a nostris explicantur, qui tamen in eo sibi conveniunt,9
nullum esse tam immane flagitium, quod diuturna poenitentia et
praeclaris virtutum actionibus non eluatur.
1. Deuteron. 32. Psalm 77. 78. 98. Jer. 5. 31. 36. 50. Amos 7. Psalm
129. Exod. 30. Levit. 33. Psalm 24. 64. 102. Levit. 16. Numeri 23. 29.
2. Alibi: _affirmant_. 3. Alii: _sola_. 4. Levit. 16. Jerem. 3. 5.
Alibi: _paverit_. 6. Alii: _sustineri_. 7. Psalm. 89, 33. 8. Ezech. 18.
Daniel 12. 9. In libr. Talmud.
CORONAEUS: Imo vero inania sunt opera, inanes actiones et
supplicationes nostrae sine pretiosissima illa Christi morte. Et
quoniam tanti beneficii, tantae salutis memoriam latinis versibus non
satis pro dignitate assequi potui, graecis hymnis sanctius id me
consequi posse speravi1: i.e. Christe, Dei filiorum flos tenelle,
aeterne sacerdos, super mundos circumvolutos invectus, dominator campis
aetheriis, ubi potestatis tuae robur est defixum, indeque omnia
despicis et praeclaris auribus audis. Tua super mundum ac coelum
sidereum aurea supereminet ingens aeterna potestas, qua elatus tuo te
splendore excitans perennibus rivis foves animum infinitum. Qui
producis informans materiam incorruptibilem, quam generatio
circumvagatur, quoniam formis illam obligasti, ex eademque mente
fluxerunt origines sanctorum regum, qui te circumstant, potentissime!
ex te nati, legationibus profecti ad te legatorum genitorem tuamque
potentiam2 feruntur. Ad haec quoddam tertium regum genus creasti, qui
tuas laudes continuate celebrant. Tu morte vitam, optime, mortalibus
dedisti.
1. Graeca verba in omnibus, quos contulimus, codicibus adeo corrupta
sunt, ut ea plane haud enucleanda omittere mallem. 2. Alibi: _tuaque
potentia_.
OCTAVIUS: Graecis dedit ore rotundo Musa loqui, nobis non licet esse
tam disertis. Neque enim versibus Latinis haec reddi posse puto, non1
si Veronensis ille vir2 reviviscat,3 qui ex uno versu heroico sexaginta
se fecisse jactavit.