1. Desunt haec sequentia Curtii verba in aliis codicibus.

SALOMO: Sed exanimis crucibus omissis, ad crucifixum ipsum redeamus,

non modo in quo, sed etiam a quo salus in omne genus humanum dimanare

putatur. Aut enim morte illius mortuorum aut viventium aut eorum, qui

tunc nascituri erant, flagitia sunt expiata, cedo quorum sint?

FRIDERICUS: Omnia omnium peccata Christi morte purgata sunt et eorum

qui venturum crediderant et qui venientem exceperunt et qui mortuum

sincera mente coluerunt.

OCTAVIUS: Nullus, opinor, pontifex tantae fuit impietatis, ut futura

scelera ignosci putaret. Nam quid aliud esset, quam scelerum omnium

deterrimam proponere impunitatem. Itaque Paulus praeterita quidem

peccata Christi morte obliterata scribit1, non tamen futura.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 554 / 680 题