SALOMO: Qui fieri potest, ut Philo de morte Jesu cogitaverit, tanquam
de pontifice animarum, qui ante occiderat, quam Philo pubertatem
attigisset? Aut cur Jesum illum recens mortuum ne suo1 quidem nomine
tot ac tam multis libris dignaretur? At ne quis sanguine peccata dilui
posse arbitraretur, Michaeus2 vates in haec verba prorumpens: _Num_,
inquit, _dabo primogenitum meum pro expiatione sceleris aut fructum
ventris mei pro hostia peccati animae meae? Indicavi tibi, o homo, quid
bonum sit et quid Deus de te exquirat, scilicet facere judicium,
diligere benignitatem et humilem te praebere Deo tuo._ Itaque Abrahami
obsequio ac voluntate eximia contentus, filium, quem jusserat mactari,
vetuit,3 quae tamen hostia integerrima atque innocentissima Deo
gratissima futura videretur, si humano sanguine placari vellet.