OCTAVIUS: Quanto minus caede Christi filii Deus aeternus oblectaretur?
an non potius detestabile hoc sacrificium execraretur? Nam cum Salomo
abominatur eos, qui, bonis tenuium et egentium ereptis, partem in
victimas conferunt, perinde facere scribit, ut si pater filium
immolaret; ut planum faceret, nihil execrabilius Deo futurum, quam si
filium suum sibi carissimum quisquam immolaret. Id autem absurdius est,
Deum hominibus iratum a se ipso ultionem exigere, non aliter quam si
quis vulneratus graviter vindictam non ab hoste, sed a seipso
deposceret, ac veluti desperatus suspendio vitam finiret.
CORONAEUS: Christi mors non solum ad expianda scelera improborum
proficit, sed etiam, ut a flagitiis eo libentius abstineamus, cum
intelligamus, immortali Deo scelera impiorum tam displicuisse, ut
carissimum sibi filium mortem foedissimam ob aliena peccata luere
velit. At non tantum Christi pretiosissimus cruor hominum generi
sempiternam peperit salutem, verum etiam crucis ipsius simulacrum
improbos genios repente fugare ac pestes aërias deturbare quis nesciat?
Nam Juliano, daemones interroganti, cur fugerent, confiteri non
dubitarunt, se admirabili signo crucis fugatos esse, ut quidem
scriptores ecclesiastici1 prodiderunt. Ut non immerito ecclesia Romana
soleat usurpare carmen illud: O crux ave, spes unica, auge piis
justitiam reisque dona veniam!