SALOMO: Divina lex hoc sibi vult, oblationes Deo ingratas esse eorum
qui claudicant in lege Dei exequenda, qui coecutiunt ad indigentium
inopiam, qui surdi sunt ad voces afflictorum.
CURTIUS: Cum igitur omnes homines flagitiosi sint, improbi, maculosi,
lepra superbiae impuri, nec ullus unquam praeter Christum immaculatus
exstiterit, in quem velut in agnum purum et omni ex parte candidum ad
immolationem omnia omnium scelera superponantur, haud mirum, si hanc
sibi gratissimam hostiam Deus immolari voluerit.
OCTAVIUS: Si hominum aut pecudum caedibus flagitia aliena expiarentur,
cur Deus toties et tam saepe1 execratur eos, qui sua scelera
sacrificiis ac sanguine ablui confidebant?
1. Psalm. 4. 40. 50. 51. Oseae 6. 1. Sam. 1. 2. 3. Jerem. 7. Ebr. 9. 2.
Joh. 1.
FREDERICUS: Ut Judaei monerentur,1 sacrificia cruoris2 umbram et
imaginem fuisse illius aeterni sacrificii, quod Christus pontifex
omnium maximus pro totius universitatis incolumitate oblaturus erat. Et
certe Philo 293 Ebraeus cum inquireret, cur relegatis reditus in
patrias sedes interclusus sit, quoad pontifex maximus mortuus esset,
hunc pontificem non hominem futurum, sed Dei verbum ab omnibus peccatis
purum interpretatur, cujus pater sit Deus aeternus, mater vero sapien
tia. Quibus verbis acu rem tetigisse videtur, Jesum3 scilicet
pontificem illum futurum, qui sua morte genus humanum in avitas
coelestium sedes revocaturus esset.