1. Herod. V, 2. 2. Alius: _Jesuitas_. 3. Alibi: _camari_.

SALOMO: Id fere perpetuum est, sceleratos pro suis, ac saepe quoque pro

bonorum peccatis expiare, bonorum1 vero mactationem pro impiis fieri,

plane inauditum. Nos2 quidem sacrarum sortium diem mense Februario, 292

quem Latini expiatorium et purgatorium interpretantur, quotannis

recolimus, quasi sors a Deo jacta fuisset, utrum aequius videretur,

flagitiosissimum ac superbissimum Ammanum,3 an Mardochaeum virum4

optimum, cum universa Israelitarum gente interire et, sortibus quasi ex

urna ductis, Deo ipso urnas movente, Ammanum sorte ductum, foedissimo

supplicio affectum, pro Israelitis expiavisse. Sic enim Salomo impium

pro justis expiaturum scribit. Cum enim Moabitidis meretricula populum

Dei ad cultum Bahalis Peoris libidinum illecebris pertraxisset, populus

ingenti clade affectus est,5 nec ante clades cohibita, quam Pinehas

sacerdos, hastam vibrans, Israelitam cum Moabidite conjugatum nefario

complexu transfixisset, testante Deo, posteros Pinehae sempiternum

sacerdotium habituros, quod impiorum caede iram suam placavisset. Non

aliam ob causam lex jubet,6 parricidam ab altaribus sacris divelli ac

palam jugulari, ne tota civitas exscindatur, quoniam saepe ob unius

impietatem inultam in omnium improbitates animadvertitur. Cum enim

Achas7 praedam execratam rapuisset, exercitus Dei fugatus est ab

hostibus, Deo ipso testante, propter unius flagitium id contigisse.8 Ex

quo intelligitur, Deum supplicio sceleratorum placari, bonorum vero

caedem injuria petita ulcisci. Quae cum ita sint, quis putet, Deum

optimum maximum optimi atque integerrimi viri supplicio delectatum?

1. Alius: _boum_. 2. Alius ita: _More quidem sacrarum litterarum

testium diem_ etc. 3. Alius: _Hamananum_. 4. Alius: _civem_. 5. Numer.

25, 7 sqq. 6. Deuteron. XIX, 11 sqq. 7. Alius: _Achan_. 8. Josua VIII,

22 sqq.

FRIDERICUS: Quandoquidem Salomo legibus divinis nos oppugnat, legibus

retundi debet. Lex autem divina vetat,1 hostias pecudum sibi offerri,

quae vel maculosae vel scabiosae vel languidae vel claudae vel oculis

aliove membro captae sunt. Ex quo intelligitur, si sceleratorum justa

supplicia Deo grata sunt, non tamen sceleratorum victimis delectari.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 549 / 680 题