1. Jesaias 53, 5.

SENAMUS: Julianus Augustus ut Christi supplicium expiatorium

extenuaret,1 Aesculapium Jovis filium humanam naturam induisse scribit,

ut corporeis morbis perinde mederetur atque Plato aegritudini animorum,

non tamen ut pro generis humani incolumitate caederetur. Et certe

bonorum caedem Deus ingenti calamitate ulcisci, sceleratorum vero

suppliciis totam regionem ab exitio servare consuevit. Itaque

Athenienses2 die Aprilis septima duos homines totius regionis

sceleratissimos per omnia civitatis loca circumducebant, ac septies

arborum infelicium ramis ac fustibus caesos, iisdem lignis exurebant,

cineribus etiam in mare disjectis. Et quoniam id singulis annis pro

solenni voto fiebat, ad scelera civium expianda, diem illum κάθαρμα

vocabant. Nec aliter Galli veteres ad Tiberium usque flagitiosos ac

perditos homines ad Aras Laetas3 provinciae (quod oppidum ejus nominis

ad haec usque tempora floret) lignis, statuis et colossis ingenti

magnitudine fictis4 inclusos exurebant, ut aliorum scelera expiarentur.

1. Alibi: _existimaret_. 2. Pausanias in Atticis. 3. Alii:

_Araselatas_. 4. Alibi: _pictis_.

TORALBA: Aequius erat, sui quemque sceleris poenas a seipso reposcere,

ut Herodotus1 veteres Aegyptios fecisse scribit. Tantisper enim bos

mactabatur, multitudo populi scapulas nudata caedebatur, qui mos ab

Aegyptiis et Amorrhaeis ad Thessuatas2 et Hieronymitas dimanavit. Sic

quoque Camari3 sacerdotes Bahalis, fuligineis vestibus amicti,

tantisper dum sacrificaretur hostia, seipsos gladiis ac pugionibus

dilacerabant. Quem morem Aegyptiorum non satis percipiebat Xenophanes,

cum verberationes istas intuens: Si Deos, inquit, esse creditis hos,

qui lugetis? Sin homines fuisse putatis, cur illis sacra facitis? Id

enim fiebat ad sceleris cujusque expiationem. Argute tamen hominum

dementiam insanam castigabat, quod homines demortuos pro Diis colerent.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 548 / 680 题