1. Alii: _verbi gratia_, vel: _igitur_.

290 CURTIUS: Permulta quidem huc atque illuc dispersa, nullum tamen

aeque perspicuum est, ut Danielis1, qui non modo Messiam interficiendum

divino afflatu praedixit, sed etiam annos, menses, dies, momenta sic

notavit, ut non tam calamo tragoediam scripsisse, quam rem ipsam

penicillo depinxisse, et quae Jesaias2 trecentis circiter annis ante

adumbrarat, coloribus perspicuis illustrasse videatur. _Virum_, ait

Jesaias, _aspectu contemptibilem, qui aegritudines ac imbecillitates

nostras pertulit, quem nos arbitramur a Deo percussum et afflictum.

Ipse graviter vulneratus est propter improbitates nostras, et attritus

propter flagitia nostra, supplicia quae nos luere decuerat, imposita

illi fuere, ac livoribus ejus curati sumus. Idem sicut ovis ad

mactationem deducta non aperuit os suum, sed ad supplicium raptus est.

Generationem ejus quis enarrabit? Cognitione sui multos justificabit,

justus servus meus, quorum flagitia ipse sustinebit._ Et eadem

Zachariae verbis confirmantur ac Hieremiae versibus3: _Spiritus_,

inquit, _oris nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris._

1. Danielis 8 seq. 2. Jesaias cap. 53. 3. Zach. 12, 10. Jerem. 23, 5

sq. 32, 15 sq.

SALOMO: Hic certe locus, quem potissimum ex omnibus urgent Christiani

et in quo plerique1 haeserunt, nihil ad Messiam, nihil ad filium Dei,

multo minus ad Jesum pertinet, neque idem filius Dei, sed servus ab

Esaia vocatur. Et quidem falsum et absurdum esset, quod pontifices

Romani solenni carmine pridie paschatis2 usurpant: O rem mirabilem! ut

servum redimeres, filium tradidisti. At Jesaias appellat servum, non

filium. Quomodo agitur ista cohaerebunt? Videmus autem in sacra

scriptura complures Messias, scilicet Mosen, Josuam, Jephtem, Gedeonem,

Samuelem, Davidem, Saulum, qui omnes Messiae vocantur, nullum tamen ex

his pro expiatione populi supplicio affectum. Nec tamen dubito, quin

Deus ob unius integerrimi et innocentissimi civis virtutem interdum

totam civitatem ac regionem absolvere velit, eoque forsitan pertinet

Jesaiae dictum, cui consimile est illud Salomonis3: _Oppidum_, inquit,

_angustum et in eo pauci cives, quod a rege potentissimo cinctum est

obsidione, aggestis undequaque substructionibus ac turribus maximis ad

ejus expugnationem. In qua tamen civitate egentissimus quis ac

sapientissimus exstitit, qui oppidum ab excidio servavit, nec civium

quisquam suspicatus est, i.e. unius interdum civis integritas et eximia

virtus ac probitas quanquam ignoti ac ignobilis, totam civitatem ab

ultione4 et ira Dei potentissimi regis, a bello, a fame, a popularibus

morbis servavit._ Quod autem attinet ad Hieremiae 291 versum, vulgaris

interpretatio ab ebraica locutione plurimum differt. Sic enim ad

verbum: _Spiritus narium nostrorum unctus dominus captus est in retibus

eorum, quae nihil ad Jesum._

1. Alibi: _plurimum_. 2. Alii: _Pascha_. 3. Eccles. 9, 14 sqq. 4.

Alibi: _ustione_.

FRIDERICUS: Quam belle detorta haec oracula videmus, quanquam Salomonis

haec interpretatio tota ratione differt ab interpretatione Rabbi

Davidis Kimchi, qui hunc locum non quidem ad Messiam, sed ad populum

Israëlem referendum putat, quasi populus Israel pro flagitiis aliorum

populorum expiaret; sed huic interpretationi repugnant haec verba:

_Vulneratus est pro peccatis populi Dei_;1 quomodo enim populus Dei pro

populo Dei trucidatus esset?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 547 / 680 题