FRIDERICUS: Quaedam mala male dicuntur, quaedam bona bene, quaedam mala
bene. Sed hoc bonum a Judaeis male dicitur, profuerunt enim inviti tum
maxime, cum nocendi voluntatem impiam haberent.
TORALBA: Istud quidem est, opinor, τὸ ἐξ ἀρχῆς, quoniam illud ipsum
assumitur pro argumento quod erat in quaestione; prius enim
discutiendum fuit, an illud a Deo decretum esset?
CURTIUS: Si evangelicis et apostolorum scriptis ea, quae summa esse
debet, fides tribuenda sit, nihil frequentius reperiatur1, quam illud
statutum fuisse, Deum scilicet hominis amictu fragili indutum iri, ut
genus humanum ab interitu sempiterno liberaret. Quae novarum tabularum
ac evangelii auctoritas oraculis nititur certissimis ac divinissimis
veterum tabularum ac prophetarum.
1. Matth. 8, 17. Lucas 2, 28. Joh. 2, 18 sqq. Marc. 6, 34. Ebr. 9, 15.
1. Cor. 15, 22 sqq.
SALOMO: Ubinam vero1 tam multa oracula tam diu delituerunt?