1. Alii: ὑποπάτορα. 2. Ezech. 1, 15 sqq. 3. Exod. 3, 6.

OCTAVIUS: Principio nascentis ecclesiae christianae cum veteres Dii

paganorum de antiqua possessione divinitatis deturbarentur, unus tantum

Deus a Christianis colebatur. Sed cum imperator Constantinus Magnus

templa Deorum concludi jussisset, Christo deitas tributa est in synodo

Nicaena, non sine acerrima pontificum inter se dissidentium

contentione. Nihil tamen adhuc de spiritus sancti deitate decretum

erat, ac ne mentio quidem ulla in symbolo, nec Deus credebatur, ut

Gregorius Nazianzenus scribit1. Quin etiam Arianorum sententia, quae

Christum inter creaturas statuebat, tantum valuit, ut octo conciliis

Tyri2, Sardis, Mediolani, Smyrnae, Seleuciae, Nicaeae, Tarsi, Arimini

habitis, ac praecipue synodo Ariminensi, in qua sexcenti pontifices

coaluerant, confirmata fuerit3. Ac tametsi vigesimo post anno deitas

Christi restituta fuerit concilio Constantinopolitano, nihil tamen de

tertia persona quisquam suspicatus4 erat, ut Deum novum fabricaret, nec

de trinitate ullum verbum, sed tandem anno Christi 430 spiritus sanctus

in numerum Deorum relatus est Ephesina synodo et sequentibus5, quibus

subrogata sunt symbolo Nicaeno aliquot capita de spiritu sancto,

scilicet: Credo in spiritum sanctum sine ulla Dei appellatione, quo

minus recentis Dei novitas offensionem religiosis auribus praeberet. Ex

quo intelligitur, Athanasium, qui sub Juliano Caesare florebat, symboli

vulgaris auctorem esse non potuisse, nisi centum triginta annos aetatis

explevisset. Omitto quod Graecus homo, solus omnibus dissentiens,

spiritum ab utroque, scilicet patre et filio, procedere6 diceret,

contra poenam anathematis, conciliis graecis subjectam, quod aliunde

spiritum quam a patre derivari arbitraretur.

1. Ep. II. ad Chelidonium. 2. Desunt sequentia haec novem verba in

aliis codicibus. 3. Sozomen. ad a. 363. l. III. cp. 19. 4. Alibi:

_supplicatus_. 5. Niceph. libro XIV, 34. Tres autem sunt synodi Ephesi

coactae. 6. Alius: _prodire_.

FRIDERICUS: Non tamen1 propter hominum coetus aut disputationes

Christus coepit aut desiit Deus esse, nec item spiritus sanctus, sed

quae ab haereticis in dubium revocabantur, altissimis sapientum

decretis confirmata fuerunt. Et certe memorabile est, quod in

ecclesiasticis historiis proditum legimus de duobus episcopis2, qui cum

Nicaeni concilii decretis subscribere noluissent, a mortuis excitati,

re planius comperta subscripserunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 532 / 680 题