1. Cf. Suidas. 2. Alius addit: _vero_. 3. Alius false: _Amelus_.

CURTIUS: Ex omnibus paganorum monumentis, quae ad trinitatis mysterium

afferri possant, vix ullum est illustrius aut nobilius oraculo, quod

Heraclides Ponticus in templo Serapidis scriptum fuisse narrat, his

verbis:

Πρῶτα θεὸς, μετέπειτα λόγος καὶ πνεῦμα σὺν αὐτοῖς,

i.e. Principio Deus est, tum verbum, his spiritus una est. Congenita

haec tria sunt, cuncta haec coëuntia in unum.

OCTAVIUS: Istud oraculum ex eadem officina christiana prodiisse non

dubito, ex qua prodierunt consimilia, quae pridie allata sunt ex

Apolline.

TORALBA: Caetera quidem Academicorum scripta, quae refutatione minus

egent, omitto, quia ὀυδὲν1 πρὸς ἔπος. Sed quisquis tandem fuerit

Trismegistus ille, quem et Isidis magistrum et Aegyptium scriptorem

omnium post Mosen antiquissimum esse Isidis statuae inscriptio et ratio

temporis2 cogit confiteri. Qui vero libri Trismegisti nomine

circumferuntur, non nisi graece exstitisse, cum latine redderentur,

planum est, et auctorem ex junioribus Academicis plura3 Platonis

decreta descripsisse. Nam qui minus fabulantur, libros ei tribuunt

36525, Jamblichus vero 110004, et quae 282 ex illis libris excerpta

fuere a Jamblicho, Plotino, Proclo, Cyrillo, modis omnibus dissimilia

leguntur ab iis, quae in Pimandro et Poëmate scripta legimus. Quae

autem ad trinitatis argumentum allata sunt a Friderico, ad verbum

descripta videntur, non tam a Trismegisto, quam ex epistola Platonis ad

Hermiam et Dionysium, ubi Deum universitatis principem facit, secundam

vero intelligentiam a prima creatam i.e. mentem mundi totius, tertiam a

secunda, quam mundi animam Platonici5 omnes interpretantur, quartam a

tertia, atque ita deinceps ad extremam mentem. Peripatetici vero mentes

omnes ab eodem principio simul derivari tradunt. Sed utramvis

sententiam sequamur, necesse est, ab uno principio caetera omnia manare

ac propterea composita, creata, fluxa, caduca judicari. Quoniam, inquit

Plotinus,6 omne quad non est primum, non est simplex, πᾶν γὰρ τὸ οὐ

πρῶτον οὐχ ἁπλοῦν.

1. Alii: μηδὲν. 2. Alius: _temporum_. 3. Alii: _pura_. 4. Alii:

_110000_. 5. Platonici in Timaeum. Jamblichus in lib. de myst. l. III.

Plotinus de anima. Leo de amore. 6. In libro g. Prognost.

FRIDERICUS: Quid tum? Neque enim in trinitate quicquam tempore prius

aut posterius, sed tantum ordine relationis, nec minus est creator

filius quam pater, aut spiritus sanctus quam uterque. Id autem

significatur prîmo verbo libri originum בְרֵשִּׁת ברָא i.e. in

principio creavit pater, filius et spiritus sanctus, nam vox ברא tribus

litteris tres personas innuit, scilicet אב, בן, רוּח patrem, filium,

spiritum sanctum, quod ex arcanis sanctis Ebraeorum et Kabbala

diviniore promi non negabit Salomo, et ex verbo ברשת litteris

commutatis, transpositis, compositis, sejunctis haec verba conflari:

pater per filium principium finem creavit, caput, ignem, fundamentum

magni hominis foedere bono. לב saepe pro טב accipitur. Juvat enim

Ebraeos suis pugionibus et gladiis jugulare.

SALOMO: Quis non videt, ex iisdem litteris diversissimas sententias

fingi posse? Nunquam enim majores nostri Kabbalae genus istud valde

probarunt. Ac multo probabilius esset, ex nomine tetragrammato

quaternitatem comminisci, quam trinitatem, ut Basilides evangelista,

cujus sententiam Noëtiani ac Lombardus ipse, sententiarum magister,

secuti videntur, ut Johannes Abbas scriptum reliquit, quod praeter

personas tres quartam subjecerunt, quam ὑποκράτορα1 vocabant. In qua

sententia fuisse videntur Pythagoraei, qui sanctam quaternitatem jurare

consueverant, i.e. τὴν ἁγίαν τετρακτύαν, quam tetragonali pyramide

mundorum multa millia continere denotabat Timaeus Locrensis. Et quidem

magistri sententiarum de quaternitate efficax et arguta ratio aut

statuit quaternitatem, aut trinitatem evertit, quia duabus rationibus

producentium duas productorum opposuit, scilicet rem generantem, rem

genitam, rem spirantem, rem nec genitam, nec generantem, nec spirantem.

Cui opinioni aptius convenirent quatuor rotae totidemque animalia

divinae visionis2 et illa Dei vox ad Mosen, 283 divina nomina quater

repetentis, scilicet3: _Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus

Jacob._

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 531 / 680 题