1. Deest in alio codice. 2. Niceph. Callist. l. 2. c. 13.

OCTAVIUS: Sacris litteris, inquit Chrysostomus, potius quam angelis de

coelo vel resurgentibus hominibus credendum. Et quis tam stupidus aut

demens reperiatur, qui daemonibus arte magica pellectis et Manibus

necromantica impietate evocatis credendum putet, cum impietates illae

magicae non solum divinis, sed etiam humanis legibus prohibeantur

capitali poena. Et si ulla esset, quae esse nullo modo potest, in

Christo deitas, 284 talium sacrilegorum ac daemonum assertione penitus

everteretur. Illud autem1 pontificibus Romanis usitatum est, cum

aliquem in divorum numerum inscribi volunt, Manes ope νεκρομαντείας

evocare, unde mirabiles ἀποθεώσεις ac daemonum praestigia sequuntur,

quibus imperitis conceptam πολυθεότητος opinionem confirmant.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 533 / 680 题