CORONAEUS: Cum igitur sacrosanctae trinitatis mysteria tot scripturae
locis perspicua sint, adhibeamus etiam ad philosophos erudiendos
philosophorum antiquissima decreta.
FRIDERICUS: Certe Proclus Academicus, tametsi libros1 duodeviginti
adversus Christianos scripsit, nihilominus tamen tria principia
fatetur: bonum, mentem et animam. Numenius2 primum appellat patrem,
secundum creatorem, tertium opificem. Amelius3 quoque triplicem facit
opificem, sive mentos tres, sive tres reges, scilicet eum qui est, qui
habet, qui aspicit. Trismegistus tamen ut antiquitate, sic
perspicuitate caeteros superavit: Deus, inquit, qui est intellectus,
vita, lux, androgyne genuit verbum, qui alius est intellectus,
fabricator omnium rerum, et cum verbo spiritum, Deum igneum. Item
Plotinus libro περὶ τριῶν ἀρχικῶν ὑποστάσεων: Tres sunt, inquit,
ὑποστάσεις, unum sive bonum intellectus et anima mundi, de quibus non
ante disserendum quam sacris rite peractis et tranquilla mente. Quin
etiam Theophrastus libro de mundo ad Alexandrum, qui falso tribuitur
Aristoteli, arcanum trinitatis denotavit, cum in aeterno Deo
principium, medium et finem collocaret.