CURTIUS: Cum Johannes dicit, verbum Dei filium esse, non vocis
prolationem intelligit, sed intimam ejus essentiam, sapientiam,
cogitationem. Huc enim illa spectant: _Et verbum erat apud Deum._1 Nam
quod Tertullianus2 filium Dei creatum dixit, errore lapsus est, quod
sapientiam Dei, quam filium Dei vocant, creatam arbitraretur. At
Basilius3: Essentia Dei, inquit, semper fuit, nec unquam genita est,
i.e. ἡ γὰρ αὐτοῦ σοφία οὐκ ἐγένετο, ἀλλ᾽ ἦν ἀεί. Nam si creata fuisset
sapientia, tempus exstitisset, 281 quo nondum erat, quanquam Salomo
scribit, ante saecula fuisse. Itaque omissis interpretibus, a quibus
errores manare solent, audiamus Salomonem4 sua verba resonantem. Sic
enim scribit: _Ab aeterno ordinata sunt, ab initio, ab antiquis
terrae._ Alioqui si creata fuisset, sequeretur Deum sine sapientia
prius exstitisse, quod non minus absurdum aut impium est, quam patrem
sine filio cogitare.