1. Deest in aliis codicibus.

CURTIUS: Adjungamus Philonem Ebraeum1, philosophiae laudibus ac rerum

divinarum scientia clarissimum. Sic enim de mysterio trinitatis: 280

Duo sunt, inquit, primo Deus et verbum, principium et finis voluntatis.

Quid clarius dici potest?

1. In tract. de mundi opificio, et in libro de agricult., et in caput

secundum Geneseos.

SALOMO: Sit verbum, sit voluntas in Deo, quid ad tres personas? Idem

Philo mundum vocat filium Dei, secundo genitum, primogenitum vero

exemplar ipsius mundi, i.e. ἀρχέτυπον. Non magis tamen ineptum sit,

exemplar Deum appellare, quam exemplum aut verbum Dei Deum vocare, ut

Johannes1 verbum Dei Deum esse scribit, non minus incongrue, quam qui

sapientiam Dei Deum esse putant. Iidem tamen creatum esse tradunt ex eo

Salomonis: _Ab initio et ante saecula creata sum._2 Nec vident, ex eo

sequi, filium sive sapientiam creaturam dici. Et certe Tertullianus3,

ut doceret Jesum creaturam esse: Audis, inquit, sapientiam creatam

esse. Item: Lex Dei nihil est aliud, quam verbum ore Dei prolatum et

creatum, quae eadem ratione Dei filius ac Deus dici deberet. Et quidem

Valentiniani verbum Dei sive filium prolatione patris natum

affirmabant, item spiritum sanctum mox amorem, mox etiam voluntatem Dei

vocant, quae essentia, natura, tempore verbum antecedunt. Ex quo

intelligitur, verbum coaequale et coessentiale patri non esse. Ac cum

displiceret Augustino Eugubino4, verbum Dei filium appellari, emendavit

vel potius corrupit locum Philonis5, ac pro νόμου λόγον scripsit,

repugnantibus omnibus typographorum exemplis. Consimile est illud, quod

intelligens, intellectum et intellectionem i.e. ומששל, משכל, שכל

trinitatis esse ajunt, ut amantem, amorem et amatum. At fieri nullo

modo potest, ut equus qui intelligitur et amatur, idem sit cum homine

qui eum mente percipit ac intelligit, nisi accidentia substantiis,

coelestia terrestribus, supera inferis misceantur.

1. Ev. Joh. 1, 7. 2. Proverb. 8, 22. 3. Contra Praxeam ex cap. 8.

Proverb. 4. De perenni philosophia. 5. In libro de mundo.

FRIDERICUS: Quicquid est in Deo, id totum est essentia ipsius, nihil ei

accidit, nihil decedit, ac propterea et verbum et cogitatio Dei et Deus

rectissime a Johanne filius appellatur.

TORALBA: Quis tam inepte disseret, ut quae foras ab homine procedunt

edicta, leges, actiones, verba, essentiam hominis esse arbitretur? Quae

etiamsi1 cum creatore eadem sint, creatoris et creaturae nullum

discrimen esse oportet, nam quae uni sunt eadem, inter se sunt eadem.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 528 / 680 题