1. Alius: _Nehemias_.

SALOMO: Facile est, alienis nominibus subjectis libros pervulgare, ut

libri magorum nomine Salomonis editi. Quin etiam trinitatis

propugnatores Zoroastrem et Orpheum, magorum parentes, ab infernis

locis arcessere non dubitant atque etiam Jamblichum ipsum, qui conscius

impietatis, ne capitali supplicio periret, exsorbuit venenum. Plenus

est his autoribus Galatini liber et Augustinus Eugubinus. Nam quae

Galatinus hausit partim ex sacris litteris, partim ex libris

Talmudicis, partim ex illa porta tenebrarum potius quam lucis, non

conversa, sed perversa, non correcta, sed detorta ac pro seriis

suscepta sunt, quae ad ironiam trinitatis scripta fuerant. Argumento

sit, quod cum serio theologi Ebraei de Jesu scribant, ne appellari

quidem dignantur, sed epitheto תֹלְדוֹת suspendiosum1 contumeliose

denotant.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 527 / 680 题