CORONAEUS: Eodem igitur morbo omnes omnium libri laborarent! Sed ne
videar Testamenti Novi tabulis aut interpretibus niti, aut theologis,
permulta in veteribus tabulis sacrosanctae trinitatis mysteria latent.
Et quae ab aliis1 copiose perscripta, levissime attingam, ut illud
Deuteronomii2: _Quae gens est, quae audiverit vocem Deorum viventium_
i.e. אלהים החיים, ubi plurali verbo Deum unum significat. Item illud
Josuae3; אלהים קדשים i.e. Dii sancti, pro Deus sanctus. Item4: _Si
domini ego, ubi est timor meus?_ Item5: _Faciamus homines ad imaginem
nostram._ Et paulo post: _Faciemus adjutorium simile sibi._
1. Petrus Galatinus. Augustinus Eugubinus c, 5. 2. Deuter. 5, 24. 3.
Josuae 24, 19. 4. Maleach. 1, 6. 5. Genes. 1, 26. 2, 18.
SALOMO: Vox אלהים pro אלוֹה saepissime usurpatur. Sed Chaldaeus
interpres Jonathas, quoties ad Deum unum refertur, fere singulari verbo
explicat, ut apud Malachiam usus est voce chaldaea רבוך, ut planum sit,
nusquam de trinitate cogitasse prophetam. Id enim: _Faciamus hominem_,
ad angelos conversio est. Hos enim1 humanae creationis ministros
placuit adhiberi, ut elementis et elementariis rebus ad hominem
confirmandum necessariis uterentur, quibus natura divina vacat.