OCTAVIUS: Libellum hunc esse supposititium, ratio perspicua temporum
convincit. Floruit enim M. Aurelio principe, cui apologiam nuncupavit.
At in quaestionibus CXXIV ad orthodoxos libri illius quaerit auctor,
cur eversa et fracta sit superstitio paganorum, cum tamen aetate
Justini maxime floreret. Verbum autem ὁμοούσιος primum sub Constantino
principe usurpare coeperunt, ducentis circiter annis post aetatem
Justini. Eadem licentia prodiit in vulgus missa D. Jacobi Graece
scripta, in qua sanctae trinitatis, apostolorum, confessorum, virginum
ordines ac voces saepius ingeruntur, cum tamen is Jacobus excepto
Stephano primus martyrium passus sit. Consimilis est missa Chrysostomi,
in qua Chrysostomus ad Chrysostomum preces fundit1, quo quid ineptius?