CURTIUS: Cur igitur in convalle Mamre tres apparuerunt Abrahamo, tamen
sermo est unius ad unum?
SALOMO: Illud est arcanum; Deus enim sedere dicitur inter vel super
Cherubim, quoniam duorum angelorum, qui proxime ab ejus majestate
obstant, officiis ac ministeriis orbem moderatur, quod Zacharias1
eleganti visione declarat. Unde vetus illud de Abrahamo jactatur: Tres
vidit et unum adoravit. Quo ex loco omnia, quae de Deo plurali voce
enunciantur, explicari facile possunt.