1. Alii: _est_. 2. Alii: _comperiatur_.

OCTAVIUS: Certe Martinus Lutherus, cum multa de supplicationibus

Romanis, tum vero carmen hoc vulgatum delere non dubitavit: _sancta

trinitas, unus Deus, miserere nobis!_ quia trinitas Deus esse non

potest, cum sit foeminea vox, secundae intentionis, ut dialectici, vel

collegii, ut juris consulti loquuntur1, qui collegium de tribus

personis definiunt; at nec in ullum collegam conveniunt, quae de toto

collegio dicuntur. Itaque Origenes, quem Hieronymus magistrum

ecclesiarum appellat, trinitatis verbum supra modum execratur, ac

τριονύμων sectam supra modum acerbissime insectatur2. Quin etiam

Rufinus ejus interpres scribit, multa, quae ab Origene contra

trinitatem scripta fuerant, a se correcta fuisse. Sed cum bona Rufini

venia dictum sit, non decuit interpretem correctoris officio fungi, nec

mirum videatur, si Origenes3 corruptus eadem quae Athanasius interdum

scribere et vocem ὁμοούσιος, quae nondum exaudita erat, usurpare de

filio videatur. Eadem licentia Cypriani epistolis suppositus est

Tertulliani liber de trinitate, ut monuit Rufinus4.

1. Leg. Neratius de V. S. 2. Prologo libri περὶ ἀρχῶν. 3. Cap. 11 et 12

in libr. Numerorum. 4. In Apolog. Origenis.

CORONAEUS: Tametsi verbum trinitatis sive triadis in sanctis litteris

278 inusitatum videamus1, nihilominus baptismum fieri oportere legimus

in nomine patris, filii et spiritus sancti, et quidem proximus

apostolis Justinus Martyr librum scripsit περὶ ἁγίου καὶ ὁμοουσίου

τριάδος.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 519 / 680 题