TORALBA: Hypostasis est accidens aut substantia, tertium nihil est, et
Deo nihil accedere potest, igitur substantiam esse oportet. Sin
hypostasin pro essentia accipiamus, tres erunt essentiae aut tres
substantiae in Deo, quia unicuique personae suam hypostasin singularem
tribuunt.
CURTIUS: Essentiae verbo accidens aut substantia significatur, neque
enim scholastici hoc enunciatum: „filius est de patris essentia“,
perinde accipiunt ac illud: „est de patris substantia“, quia hoc modo
filius patri consubstantialis exprimitur, illo non item. Hypostasis
autem personis tribuitur, ne tres in unam et eandem confusae videantur,
cum sit quaedam cujusque personae proprietas, alteri non
communicabilis.
OCTAVIUS: Cur igitur primo capite confessionis Augustanae vox personae
ullam partem aut qualitatem significare negatur, sed id quod proprie
subsistit? Nam proprietas personarum est ea, ut pater a se ipso
potestatem habeat, non ab alio, ut voluit Augustinus1; filius vero non
a se ipso, sed a patre. Idem quoque tradit, patrem sine principio, sine
auctore, filium vero non sine principio, sed a patre essentiam habere.
Quis autem serio putet, hunc Deum esse, qui ortus sui principium,
essentiam, potestatem alteri ferat acceptam? Ac ne quis illud Augustino
aliud cogitanti excidisse arbitraretur, apertius repetens2: Pater,
inquit, a nullo habet, ut Deus sit, filius autem, ut Deus sit, habet a
patre. Idem quoque Basilius scribit3.