OCTAVIUS: At Hieronymus1 sacrilegium vocat, tres in Deo substantias
collocare, cum tamen nihil apud Hilarium2 frequentius reperiatur, quod
juniores theologi mirantur. Quin etiam Hilarius3, cum scripsisset
aeternitatem esse in patre, reprehensus est a junioribus. An, inquit
ille, hoc ab Hilario dictum est, ut Christo eripiat deitatem?4.
1. Ad Damascenum. 2. Libr. de trin. 3. In harmonia c. XIII. 4. Calvin.
l. 1. institut. cp. 13.
FRIDERICUS: Hoc Hilarium noluisse testatur ipsa repetitio frequens 276
in ejus scriptis, Christum esse Deum, sed Graeci commodius ad
personarum distinctionem verbo hypostaseos utuntur.
OCTAVIUS: At Hieronymus in voce hypostaseos venenum1 latere suspicatur.
Et quidem Paulus alio sensu videtur uti hac voce, ubi spiritum sanctura
appellat characterem hypostaseos patris.